①項 Sed tanti erant antiquitus in oppido omnium rerum ad bellum apparatus
tantaque multitudo tormentorum,
ut eorum vim nullae contextae viminibus vineae sustinere possent.
②項 Asseres enim pedum XII cuspidibus praefixi
atque hi maximis ballistis missi
per IIII ordines cratium in terram defigebantur.
③項 Itaque pedalibus lignis coniunctis inter se porticus integebantur,
atque hac agger inter manus proferebatur.
④項 Antecedebat testudo pedum LX aequandi loci causa
facta item ex fortissimis lignis,
convoluta omnibus rebus,
quibus ignis iactus et lapides defendi possent.
⑤項 Sed magnitudo operum, altitudo muri atque turrium, multitudo tormentorum
omnem administrationem tardabat.
⑥項 Crebrae etiam per Albicos eruptiones fiebant ex oppido
ignesque aggeri et turribus inferebantur;
quae facile nostri milites repellebant
magnisque ultro inlatis detrimentis eos, qui eruptionem fecerant,
in oppidum reiciebant.