したらばTOP ■掲示板に戻る■ 全部 1-100 最新50 | メール | |

『内乱記 第2巻』本文テキスト

20第2巻18節:2015/07/28(火) 21:30:27
①項 Dilectum habuit tota provincia,
legionibus conpletis duabus
cohortes circiter XXX alarias addidit.
Frumenti magnum numerum coegit,
quod Massiliensibus, item quod Afranio Petreioque mitteret.
Naves longas X Gaditanis ut facerent imperavit,
conplures praeterea Hispali faciendas curavit.

②項 Pecuniam omnem omniaque ornamenta ex fano Herculis in oppidum Gades contulit;
eo sex cohortes praesidii causa ex provincia misit
Gaiumque Gallonium, equitem Romanum, familiarem Domitii,
qui eo procurandae hereditatis causa venerat missus a Domitio,
oppido Gadibus praefecit;
arma omnia privata ac publica in domum Gallonii contulit.

③項 Ipse habuit graves in Caesarem contiones.
Saepe ex tribunali praedicavit
adversa Caesarem proelia fecisse,
magnum numerum ab eo militum ad Afranium perfugisse;
haec se certis nuntiis, certis auctoribus comperisse.

④項 Quibus rebus perterritos cives Romanos eius provinciae
sibi ad rem publicam administrandam
HS CLXXX et argenti pondo XX milia, tritici modios CXX milia polliceri coegit.

⑤項 Quas Caesari esse amicas civitates arbitrabatur,
his graviora onera iniungebat
praesidiaque eo deducebat
et iudicia in privatos reddebat qui verba atque orationem adversus rem publicam habuissent;
eorum bona in publicum addicebat.
Provinciam omnem in sua et Pompei verba iusiurandum adigebat.

⑥項 Cognitis iis rebus quae sunt gestae in citeriore Hispania, bellum parabat.
Ratio autem haec erat belli,
ut se cum II legionibus Gades conferret,
naves frumentumque omne ibi contineret;
provinciam enim omnem Caesaris rebus favere cognoverat.
In insula frumento navibusque comparatis
bellum duci non difficile existimabat.

⑦項 Caesar, etsi multis necessariisque rebus in Italiam revocabatur,
tamen constituerat nullam partem belli in Hispaniis relinquere,
quod magna esse Pompei beneficia et magnas clientelas in citeriore provincia sciebat.


新着レスの表示


名前: E-mail(省略可)

※書き込む際の注意事項はこちら

※画像アップローダーはこちら

(画像を表示できるのは「画像リンクのサムネイル表示」がオンの掲示板に限ります)

掲示板管理者へ連絡 無料レンタル掲示板