① Dum haec in Hispania geruntur,
C. Trebonius legatus, qui ad oppugnationem Massiliae relictus erat,
duabus ex partibus aggerem, vineas turresque ad oppidum agere instituit.
② Una erat proxima portui navalibusque,
altera ad portam, qua est aditus ex Gallia atque Hispania,
ad id mare, quod adiacet ad ostium Rhodani.
③Massilia enim fere tribus ex oppidi partibus mari alluitur;
reliqua quarta est, quae aditum habeat ab terra.
Huius quoque spatii pars ea, quae ad arcem pertinet,
loci natura et valle altissima munita
longam et difficilem habet oppugnationem.
④ Ad ea perficienda opera
C. Trebonius magnam iumentorum atque hominum multitudinem ex omni provincia vocat;
vimina materiamque comportari iubet.
Quibus comparatis rebus aggerem in altitudinem pedum LXXX exstruit.