①項 Quo malo perterriti subito
oppidani saxa, quam maxima possunt, vectibus promovent
praecipitataque muro in musculum devolvunt.
Ictum firmitas materiae sustinet,
et quicquid incidit, fastigio musculi elabitur.
②項 Id ubi vident, mutant consilium;
cupas taeda ac pice refertas incendunt
easque de muro in musculum devolvunt.
Involutae labuntur,
delapsae ab lateribus longuriis furcisque ab opere removentur.
③項 Interim sub musculo milites
vectibus infima saxa turris hostium, quibus fundamenta continebantur, convellunt.
Musculus ex turri latericia a nostris telis tormentisque defenditur;
hostes ex muro ac turribus submoventur:
non datur libera muri defendendi facultas.
④項 Compluribus iam lapidibus ex illa quae suberat turri subductis
repentina ruina pars eius turris concidit,
pars reliqua consequens procumbebat,
cum hostes urbis direptione perterriti inermes
cum infulis se porta foras universi proripiunt
ad legatos atque exercitum supplices manus tendunt.