①項 Sed Nasidianae naves nullo usui fuerunt
celeriterque pugna excesserunt;
non enim has aut conspectus patriae aut propinquorum praecepta ad extremum vitae periculum adire cogebant.
②項 Itaque ex eo numero navium nulla desiderata est:
ex Massiliensium classe V sunt depressae, IIII captae,
una cum Nasidianis profugit;
quae omnes citeriorem Hispaniam petiverunt.
③項 At ex reliquis una praemissa Massiliam huius nuntii perferendi gratia
cum iam adpropinquaret urbi,
omnis sese multitudo ad cognoscendum effudit,
et re cognita
tantus luctus excepit, ut urbs ab hostibus capta eodem vestigio videretur.
④項 Massilienses tamen nihilo secius ad defensionem urbis reliqua apparare coeperunt.