したらばTOP ■掲示板に戻る■ 全部 1-100 最新50 | メール | |

『内乱記 第3巻』本文テキスト

1りんぐあえ:2015/11/08(日) 16:02:05
カエサルの『内乱記 第3巻』本文テキスト

http://la.wikisource.org/wiki/Commentarii_de_bello_civili
https://la.wikisource.org/wiki/Commentarii_de_bello_civili/Liber_III

英訳 https://en.wikisource.org/wiki/Commentaries_on_the_Civil_War/Book_3
仏訳 https://fr.wikisource.org/wiki/La_Guerre_civile/Livre_III

2第3巻1節:2015/11/28(土) 18:42:30
body



①項 Dictatore habente comitia Caesare
consules creantur Iulius Caesar et P. Servilius;
is enim erat annus, quo per leges ei consulem fieri liceret.

②項 His rebus confectis,
cum fides tota Italia esset angustior
neque creditae pecuniae solverentur,
constituit, ut arbitri darentur;
per eos fierent aestimationes possessionum et rerum,
quanti quaeque earum ante bellum fuisset,
atque eae creditoribus traderentur.

③項 Hoc
et ad timorem novarum tabularum tollendum minuendumve,
qui fere bella et civiles dissensiones sequi consuevit,
et ad debitorum tuendam existimationem
esse aptissimum existimavit.

④項 Item praetoribus tribunisque plebis rogationes ad populum ferentibus
nonnullos ambitus Pompeia lege damnatos
illis temporibus, quibus in urbe praesidia legionum Pompeius habuerat,
quae iudicia aliis audientibus iudicibus, aliis sententiam ferentibus singulis diebus erant perfecta,
in integrum restituit,
qui se illi initio civilis belli obtulerant, si sua opera in bello uti vellet,
proinde aestimans, ac si usus esset, quoniam sui fecissent potestatem.

⑤項 Statuerat enim prius hos iudicio populi debere restitui, quam suo beneficio videri receptos,
ne aut ingratus in referenda gratia aut arrogans in praeripiendo populi beneficio videretur.

3第3巻2節:2015/12/04(金) 21:56:14
①項 His rebus et feriis Latinis comitiisque omnibus perficiendis XI dies tribuit
dictaturaque se abdicat
et ab urbe proficiscitur Brundisiumque pervenit.

②項 Eo legiones XII, equitatum omnem venire iusserat.
Sed tantum navium repperit
ut anguste XV milia legionariorum militum,
D equites transportari possent.
Hoc unum [inopia navium] Caesari ad celeritatem conficiendi belli defuit.

③項 Atque eae ipsae copiae hoc infrequentiores imponuntur,
quod multi [Galli] tot bellis defecerant,
longumque iter ex Hispania magnum numerum deminuerat,
et gravis autumnus in Apulia circumque Brundisium
ex saluberrimis Galliae et Hispaniae regionibus omnem exercitum valetudine temptaverat.

4第3巻3節:2015/12/11(金) 21:32:48
①項 Pompeius annuum spatium ad comparandas copias nactus,
quod vacuum a bello atque ab hoste otiosum fuerat,
magnam ex Asia Cycladibusque insulis, Corcyra, Athenis, Ponto, Bithynia, Syria, Cilicia, Phoenice, Aegypto classem coegerat,
magnam omnibus locis aedificandam curaverat,

②項 magnam imperatam Asiae, Syriae regibusque omnibus et dynastis et tetrarchis et liberis Achaiae populis pecuniam exegerat,
magnam societates earum provinciarum, quas ipse obtinebat, sibi numerare coegerat.

5第3巻4節:2015/12/11(金) 21:41:16
body



①項 Legiones effecerat civium Romanorum VIIII:
V ex Italia, quas traduxerat;
unam ex Cilicia veteranam, quam factam ex duabus gemellam appellabat;
unam ex Creta et Macedonia ex veteranis militibus,
qui dimissi a superioribus imperatoribus in his provinciis consederant;
duas ex Asia, quas Lentulus consul conscribendas curaverat.

②項 Praeterea magnum numerum ex Thessalia, Boeotia, Achaia Epiroque supplementi nomine in legiones distribuerat;
his Antonianos milites admiscuerat.

③項 Praeter has exspectabat cum Scipione ex Syria legiones II.
Sagittarios Creta, Lacedaemone, ex Ponto atque Syria reliquisque civitatibus III milia numero habebat,
funditorum cohortes sescenarias II,
equitum VII milia.
Ex quibus DC Gallos Deiotarus adduxerat,
D Ariobarzanes ex Cappadocia;
ad eundem numerum Cotys ex Thracia dederat et Sadalam filium miserat;

④項 ex Macedonia CC erant, quibus Rhascypolis praeerat, excellenti virtute;
D ex Gabinianis Alexandria, Gallos Germanosque,
quos ibi A. Gabinius praesidii causa apud regem Ptolomaeum reliquerat,
Pompeius filius cum classe adduxerat;
DCCC ex servis suis pastorumque suorum <numero> coegerat;

⑤項 CCC Tarcondarius Castor et Domnilaus ex Gallograecia dederant
── horum alter una venerat, alter filium miserat ── ;
CC ex Syria a Commageno Antiocho, cui magna Pompeius praemia tribuit, missi erant,
in his plerique hippotoxotae.

⑥項 Huc Dardanos, Bessos partim mercennarios, partim imperio aut gratia comparatos,
item Macedones, Thessalos ac reliquarum gentium et civitatum adiecerat
atque eum, quem supra demonstravimus, numerum expleverat.

6第3巻5節:2015/12/18(金) 21:26:38
①項 Frumenti vim maximam
ex Thessalia, Asia, Aegypto, Creta, Cyrenis reliquisque regionibus comparaverat.

②項 Hiemare Dyrrachii, Apolloniae omnibusque oppidis maritimis constituerat, ut mare transire Caesarem prohiberet,
eiusque rei causa omni ora maritima classem disposuerat.

③項 Praeerat Aegyptiis navibus Pompeius filius,
Asiaticis D. Laelius et C. Triarius,
Syriacis C. Cassius,
Rhodiis C. Marcellus cum C. Coponio,
Liburnicae atque Achaicae classi Scribonius Libo et M. Octavius.

④項 Toti tamen officio maritimo M. Bibulus praepositus cuncta administrabat;
ad hunc summa imperii respiciebat.

7第3巻6節:2015/12/18(金) 21:31:22
①項 Caesar ut Brundisium venit,
contionatus apud milites,
quoniam prope ad finem laborum ac periculorum esset perventum,
aequo animo mancipia atque impedimenta in Italia relinquerent,
ipsi expediti naves conscenderent, quo maior numerus militum posset imponi,
omniaque ex victoria et ex sua liberalitate sperarent,
conclamantibus omnibus,
imperaret, quod vellet, quodcumque imperavisset, se aequo animo esse facturos,
II. Nonas Ianuarias naves solvit.

②項 Impositae, ut supra demonstratum est, legiones VII.
Postridie terram attigit.
Cerauniorum saxa inter et alia loca periculosa quietam nactus stationem
et portus omnes timens, quos teneri ab adversariis arbitrabatur,
ad eum locum qui appellabatur Palaeste,
omnibus navibus ad unam incolumibus milites exposuit.

8第3巻7節:2015/12/18(金) 21:34:56
①項 Erat Orici Lucretius Vespillo et Minucius Rufus cum Asiaticis navibus XVIII,
quibus iussu D. Laelii praeerant,
M. Bibulus cum navibus ex Corcyrae.

②項 Sed neque illi sibi confisi ex portu prodire sunt ausi,
cum Caesar omnino XII naves longas praesidio duxisset, in quibus erant constratae IIII,
neque Bibulus impeditis navibus dispersisque remigibus satis mature occurrit,
quod prius ad continentem visus est Caesar, quam de eius adventu fama omnino in eas regiones perferretur.

9第3巻8節:2015/12/25(金) 21:50:07
①項 Expositis militibus
naves eadem nocte Brundisium a Caesare remittuntur,
ut reliquae legiones equitatusque transportari possent.

②項 Huic officio praepositus erat Fufius Calenus legatus,
qui celeritatem in transportandis legionibus adhiberet.
Sed serius a terra provectae naves
neque usae nocturna aura in redeundo offenderunt.

③項 Bibulus enim Corcyrae certior factus de adventu Caesaris,
sperans alicui se parti onustarum navium occurrere posse inanibus occurrit
et nactus circiter XXX in eas indiligentiae suae ac doloris iracundiam erupit
omnesque incendit eodemque igne nautas dominosque navium interfecit,
magnitudine poenae reliquos terreri sperans.

④項 Hoc confecto negotio
a Sasonis ad Orici portum stationes litoraque omnia longe lateque classibus occupavit,
custodiisque diligentius dispositis,
ipse gravissima hieme in navibus excubans
neque ullum laborem aut munus despiciens, neque subsidium exspectans,
si in Caesaris complexum venire posset, . . .

10第3巻9節:2016/01/10(日) 16:37:48
①項 Discessu Liburnarum ex Illyrico
M. Octavius cum iis quas habebat navibus
Salonas pervenit.
Ibi concitatis Dalmatis reliquisque barbaris
Issam a Caesaris amicitia avertit;

②項 conventum Salonis
cum neque pollicitationibus neque denuntiatione periculi permovere posset,
oppidum oppugnare instituit.
Est autem oppidum et loci natura et colle munitum.

③項 Sed celeriter cives Romani ligneis effectis turribus
his sese munierunt,
et cum essent infirmi ad resistendum propter paucitatem hominum
crebris confecti vulneribus,
ad extremum auxilium descenderunt
servosque omnes puberes liberaverunt
et praesectis omnium mulierum crinibus tormenta effecerunt.

④項 Quorum cognita sententia
Octavius quinis castris oppidum circumdedit
atque uno tempore obsidione et oppugnationibus eos premere coepit.

⑤項 Illi omnia perpeti parati maxime a re frumentaria laborabant.
Cui rei missis ad Caesarem legatis
auxilium ab eo petebant;
reliqua, ut poterant, incommoda per se sustinebant.

⑥項 Et longo interposito spatio
cum diuturnitas oppugnationis neglegentiores Octavianos effecisset,
nacti occasionem meridiani temporis discessu eorum
pueris mulieribusque in muro dispositis,
ne quid cotidianae consuetudinis desideraretur,
ipsi manu facta cum iis quos nuper liberaverant,
in proxima Octavii castra inruperunt.

⑦項 His expugnatis
eodem impetu altera sunt adorti,
inde tertia et quarta et deinceps reliqua
omnibusque eos castris expulerunt
et magno numero interfecto
reliquos atque ipsum Octavium in naves confugere coegerunt.
Hic fuit oppugnationis exitus.

⑧項 Iamque hiems adpropinquabat,
et tantis detrimentis acceptis
Octavius desperata oppugnatione oppidi
Dyrrachium sese ad Pompeium recepit.

11第3巻10節:2016/01/15(金) 21:37:27
①項 Demonstravimus L. Vibullium Rufum, Pompei praefectum,
bis in potestatem pervenisse Caesaris atque ab eo esse dimissum,
semel ad Corfinium, iterum in Hispania.

②項 Hunc pro suis beneficiis Caesar idoneum iudicaverat, quem cum mandatis ad Cn. Pompeium mitteret,
eundemque apud Cn. Pompeium auctoritatem habere intellegebat.

③項 Erat autem haec summa mandatorum:
debere utrumque pertinaciae finem facere et ab armis discedere
neque amplius fortunam periclitari.

④項 Satis esse magna utrimque incommoda accepta,
quae pro disciplina et praeceptis habere possent, ut reliquos casus timerent:

⑤項 illum Italia expulsum
amissa Sicilia et Sardinia duabusque Hispaniis
et cohortibus <in> Italia atque Hispania civium Romanorum C(centum) atque XXX;
<se> morte Curionis et detrimento Africani exercitus
et Antoni militumque deditione ad Curictam.

⑥項 Proinde sibi ac rei publicae parcerent,
<cum> quantum in bello fortuna posset, iam ipsi incommodis suis satis essent documento.

⑦項 Hoc unum esse tempus de pace agendi,
dum sibi uterque confideret et pares ambo viderentur;
si vero alteri paulum modo tribuisset fortuna,
non esse usurum condicionibus pacis eum, qui superior videretur,
neque fore aequa parte contentum, qui se omnia habiturum confideret.

⑧項 Condiciones pacis,
quoniam antea convenire non potuissent,
Romae ab senatu et a populo peti debere.
Interesse id rei publicae et ipsis placere oportere,
si uterque in contione statim iuravisset se triduo proximo exercitum dimissurum.

⑩項 Depositis armis auxiliisque, quibus nunc confiderent,
necessario populi senatusque iudicio fore utrumque contentum.

⑪項 Haec quo facilius Pompeio probari possent,
omnes suas terrestres ubique copias dimissurum . . .

12第3巻11節:2016/01/23(土) 18:36:55
①項 Vibullius his expositis [Corcyrae]
non minus necessarium esse existimavit de repentino adventu Caesaris Pompeium fieri certiorem,
uti ad id consilium capere posset,
ante quam de mandatis agi inciperetur,
atque ideo continuato nocte ac die itinere
atque omnibus oppidis mutatis ad celeritatem iumentis
ad Pompeium contendit, ut adesse Caesarem nuntiaret.

②項 Pompeius erat eo tempore in Candavia
iterque ex Macedonia in hiberna Apolloniam Dyrrachiumque habebat.
Sed re nova perturbatus
maioribus itineribus Apolloniam petere coepit,
ne Caesar orae maritimae civitates occuparet.
At ille expositis militibus eodem die Oricum proficiscitur.

③項 Quo cum venisset, L. Torquatus,
qui iussu Pompei oppido praeerat praesidiumque ibi Parthinorum habebat,
conatus portis clausis oppidum defendere,
cum Graecos murum ascendere atque arma capere iuberet,
illi autem se contra imperium populi Romani pugnaturos negarent,
oppidani autem etiam sua sponte Caesarem recipere conarentur,
desperatis omnibus auxiliis portas aperuit
et se atque oppidum Caesari dedidit
incolumisque ab eo conservatus est.

13第3巻12節:2016/01/23(土) 18:47:37
①項 Recepto Caesar Orico
nulla interposita mora Apolloniam proficiscitur.
eius adventu audito
L. Staberius, qui ibi praeerat,
aquam comportare in arcem atque eam munire obsidesque ab Apolloniatibus exigere coepit.

②項 Illi vero daturos se negare
neque portas consuli praeclusuros,
neque sibi iudicium sumpturos contra atque omnis Italia populusque Romanus iudicavisset.

③項 Quorum cognita voluntate
clam profugit Apollonia Staberius.
Illi ad Caesarem legatos mittunt oppidoque recipiunt.

④項 Hos sequuntur Byllidenses, Amantini et reliquae finitimae civitates totaque Epirus
et legatis ad Caesarem missis,
quae imperaret, facturos pollicentur.

14第3巻13節:2016/01/30(土) 19:03:04
①項 At Pompeius cognitis his rebus, quae erant Orici atque Apolloniae gestae,
Dyrrachio timens diurnis eo nocturnisque itineribus contendit.

②項 Simul Caesar adpropinquare dicebatur,
tantusque terror incidit eius exercitui,
quod properans noctem die coniunxerat neque iter intermiserat,
ut paene omnes ex Epiro finitimisque regionibus signa relinquerent,
complures arma proicerent, ac fugae simile iter videretur.

③項 Sed cum prope Dyrrachium Pompeius constitisset castraque metari iussisset,
perterrito etiam tum exercitu
princeps Labienus procedit
iuratque se eum non deserturum eundemque casum subiturum, quemcumque ei fortuna tribuisset.

④項 Hoc idem reliqui iurant legati;
hos tribuni militum centurionesque sequuntur,
atque idem omnis exercitus iurat.

⑤項 Caesar praeoccupato itinere ad Dyrrachium finem properandi facit
castraque ad flumen Apsum ponit in finibus Apolloniatium,
ut bene meritae civitates tutae essent praesidio,
ibique reliquarum ex Italia legionum adventum exspectare
et sub pellibus hiemare constituit.

⑥項 Hoc idem Pompeius fecit
et trans flumen Apsum positis castris
eo copias omnes auxiliaque conduxit.

15第3巻14節:2016/01/31(日) 16:57:24
①項 Calenus legionibus equitibusque Brundisii in naves impositis, ut erat praeceptum a Caesare, quantam navium facultatem habebat,
naves solvit
paulumque a portu progressus
litteras a Caesare accepit,
quibus est certior factus portus litoraque omnia classibus adversariorum teneri.

②項 Quo cognito
se in portum recipit navesque omnes revocat.
Una ex his, quae perseveravit neque imperio Caleni obtemperavit,
quod erat sine militibus privatoque consilio administrabatur,
delata Oricum atque a Bibulo expugnata est;

③項 qui de servis liberisque omnibus ad impuberes supplicium sumit
et ad unum interficit.
Ita in exiguo tempore magnoque casu totius exercitus salus constitit.

16第3巻15節:2016/02/07(日) 20:01:29
①項 Bibulus, ut supra demonstratum est, erat cum classe ad Oricum,
et sicuti mari portibusque Caesarem prohibebat,
ita ipse omni terra earum regionum prohibebatur.

②項 Praesidiis enim dispositis omnia litora a Caesare tenebantur,
neque lignandi atque aquandi
neque naves ad terram religandi potestas fiebat.

③項 Erat res in magna difficultate,
summisque angustiis rerum necessariarum premebantur,
adeo ut cogerentur sicuti reliquum commeatum ita ligna atque aquam Corcyra navibus onerariis supportare,

④項 atque etiam uno tempore accidit,
ut difficilioribus usi tempestatibus ex pellibus, quibus erant tectae naves,
nocturnum excipere rorem cogerentur.

⑤項 Quas tamen difficultates patienter atque aequo animo ferebant,
neque sibi nudanda litora et relinquendos portus existimabant.

⑥項 Sed cum essent in quibus demonstravi angustiis
ac se Libo cum Bibulo coniunxisset,
loquuntur ambo ex navibus cum M. Acilio et Statio Murco legatis,
quorum alter oppidi muris, alter praesidiis terrestribus praeerat:
velle se de maximis rebus cum Caesare loqui, si sibi eius <rei> facultas detur.

⑦項 Huc addunt pauca rei confirmandae causa, ut de compositione acturi viderentur.
Interim postulant, ut sint indutiae, atque ab iis impetrant.
Magnum enim, quod adferebant, videbatur,
et Caesarem id summe sciebant cupere,
et profectum aliquid Vibulli mandatis existimabatur.

17第3巻16節:2016/02/10(水) 21:52:33
①項 Caesar eo tempore cum legione una profectus
ad recipiendas ulteriores civitates et rem frumentariam expediendam, qua anguste utebatur,
erat ad Buthrotum oppidum <oppositum> Corcyrae.

②項 Ibi certior ab Acilio et Murco per litteras factus de postulatis Libonis et Bibuli
legionem relinquit;
ipse Oricum revertitur.

③項 Eo cum venisset, evocantur illi ad colloquium.
Prodit Libo atque excusat Bibulum,
quod is iracundia summa erat
inimicitiasque habebat etiam privatas cum Caesare ex aedilitate et praetura conceptas;
ob eam causam conloquium vitasse,
ne res maximae spei maximaeque utilitatis eius iracundia impedirentur.

④項 [Pompei] <suam> Suam summam esse ac fuisse semper voluntatem, ut componeretur atque ab armis discederetur,
sed potestatem eius rei nullam habere,
propterea quod de consilii sententia summam belli rerumque omnium Pompeio permiserint.

⑤項 Sed postulatis Caesaris cognitis
missuros ad Pompeium, atque illum reliqua per se acturum hortantibus ipsis.
Interea manerent indutiae, dum ab illo rediri posset,
neve alter alteri noceret.
Huc addit pauca de causa et de copiis auxiliisque suis.

18第3巻17節:2016/02/12(金) 21:58:36
①項 Quibus rebus
neque tum respondendum Caesar existimavit,
neque nunc, ut memoriae prodatur, satis causae putamus.

②項 Postulabat Caesar,
ut legatos sibi ad Pompeium sine periculo mittere liceret,
idque ipsi fore reciperent aut acceptos per se ad eum perducerent.

③項 Quod ad indutias pertineret,
sic belli rationem esse divisam, ut illi classe naves auxiliaque sua impedirent, ipse ut aqua terraque eos prohiberet.

④項 Si hoc sibi remitti vellent,
remitterent ipsi de maritimis custodiis;
si illud tenerent,
se quoque id retenturum.
Nihilominus tamen agi posse de compositione,
ut haec non remitterentur,
neque hanc rem illi esse impedimento.

⑤項 Libo neque legatos Caesaris recipere
neque periculum praestare eorum,
sed totam rem ad Pompeium reicere;
unum instare de indutiis vehementissimeque contendere.

⑥項 Quem ubi Caesar intellexit praesentis periculi atque inopiae vitandae causa omnem orationem instituisse,
neque ullam spem aut condicionem pacis adferre,
ad reliquam cogitationem belli sese recepit.

19第3巻18節:2016/02/20(土) 18:53:14
①項 Bibulus multos dies terra prohibitus
et graviore morbo ex frigore ac labore inplicitus,
cum neque curari posset neque susceptum officium deserere vellet,
vim morbi sustinere non potuit.

②項 Eo mortuo
ad neminem unum summa imperii redit,
sed separatim suam quisque classem ad arbitrium suum administrabat.

③項 Vibullius sedato tumultu, quem repentinus adventus Caesaris concitaverat,
ubi primum e re visum est, adhibito Libone et L. Lucceio et Theophane,
quibus<cum> communicare de maximis rebus Pompeius consueverat,
de mandatis Caesaris agere instituit.

④項 Quem ingressum in sermonem Pompeius interpellavit et loqui plura prohibuit.
“Quid mihi” inquit, “aut vita aut civitate opus est, quam beneficio Caesaris habere videbor?
cuius rei opinio tolli non poterit, cum in Italiam, ex qua profectus sum, reductus existimabor bello periecto.”
Ab iis Caesar haec facta cognovit, qui sermoni interfuerunt.
Conatus tamen nihilominus est aliis rationibus per colloquia de pace agere.

20第3巻19節:2016/02/24(水) 21:50:39
①項 Inter bina castra Pompei atque Caesaris
unum flumen tantum intererat Apsus,
crebraque inter se conloquia milites habebant,
neque ullum interim telum per pactiones loquentium traiciebatur.

②項 Mittit P. Vatinium legatum ad ripam ipsam fluminis,
qui ea quae maxime ad pacem pertinere viderentur ageret,
et crebro magna voce pronuntiaret,
liceretne civibus ad cives [de pace duos] legatos mittere,
quod etiam fugitivis ab saltu Pyrenaeo praedonibusque licuisset,
praesertim cum id agerent, ne cives cum civibus armis decertarent.

③項 Multa suppliciter locutus, ut de sua atque omnium salute debebat,
silentioque ab utrisque militibus auditus.

④項 Responsum est ab altera parte
Aulum Varronem profiteri se altera die ad conloquium venturum
atque una visurum, quemadmodum tuto legati venire et quae vellent exponere possent;
certumque ei rei tempus constituitur.

⑤項 Quo cum esset postero die ventum,
magna utrimque multitudo convenit,
magnaque erat expectatio eius rei
atque omnium animi intenti esse ad pacem videbantur.

⑥項 Qua ex frequentia T. Labienus prodit,
summissa oratione loqui de pace atque altercari cum Vatinio incipit.

⑦項 Quorum mediam orationem interrumpunt
subito undique tela immissa;
quae ille obtectus armis militum vitavit;
vulnerantur tamen complures,
in his Cornelius Balbus, M. Plotius, L. Tiburtius, centuriones militesque nonnulli.

⑧項 Tum Labienus:
“desinite ergo de compositione loqui;
nam nobis nisi Caesaris capite relato pax esse nulla potest.”

21第3巻20節:2016/03/05(土) 22:14:27
①項 Isdem temporibus
M. Caelius Rufus praetor causa debitorum suscepta
initio magistratus tribunal suum iuxta C. Treboni, praetoris urbani, sellam conlocavit,
et siquis appellavisset de aestimatione et de solutionibus,
quae per arbitrum fierent, ut Caesar praesens constituerat,
fore auxilio pollicebatur.

②項 Sed fiebat aequitate decreti et humanitate Treboni,
qui <his> temporibus clementer et moderate ius dicendum existimabat,
ut reperiri non possent, a quibus initium appellandi nasceretur.

③項 Nam fortasse inopiam excusare
et calamitatem aut propriam suam aut temporum queri
et difficultates auctionandi proponere
etiam mediocris est animi;
integras vero tenere possessiones, qui se debere fateantur,
cuius animi aut cuius impudentiae est?

④項 Itaque, hoc qui postularet, reperiebatur nemo.
Atque ipsis, ad quorum commodum pertinebat,
durior inventus est Caelius.

⑤項 Et ab hoc profectus initio,
ne frustra ingressus turpem causam videretur,
legem promulgavit, ut sexies seni die sine usuris creditae pecuniae solvantur.

22第3巻21節:2016/03/10(木) 21:45:51
①項 Cum resisteret Servilius consul reliquique magistratus et minus opinione sua efficeret,
ad hominum excitanda studia
sublata priore lege duas promulgavit,
unam, qua mercedes habitationum annuas conductoribus donavit,

②項 aliam tabularum novarum,
impetuque multitudinis in C. Trebonium facto
et nonnullis vulneratis
eum de tribunali deturbavit.

③項 De quibus rebus Servilius consul ad senatum rettulit,
senatusque Caelium ab re publica removendum censuit.
Hoc decreto eum consul senatu prohibuit
et contionari conantem de rostris deduxit.

④項 Ille ignominia et dolore permotus
palam se proficisci ad Caesarem simulavit;
clam nuntiis ad Milonem missis,
qui Clodio interfecto eo nomine erat damnatus,
atque eo in Italiam evocato,
quod magnis muneribus datis gladiatoriae familiae reliquias habebat,
sibi coniunxit atque eum in Thurinum ad sollicitandos pastores praemisit.

⑤項 Ipse cum Casilinum venisset
unoque tempore signa eius militaria atque arma Capuae essent comprensa
et familia Neapoli visa quae proditionem oppidi appararet,
patefactis consiliis exclusus Capua
et periculum veritus,
quod conventus arma ceperat atque eum hostis loco habendum existimabat,
consilio destitit atque eo itinere sese avertit.

23第3巻22節:2016/03/13(日) 16:23:36
①項 Interim Milo dimissis circum municipia litteris
<se> ea, quae faceret, iussu atque imperio facere Pompei, quae mandata ad se per Vibullium delata essent,
quos ex aere alieno laborare arbitrabatur, sollicitabat.

②項 Apud quos cum proficere nihil posset,
quibusdam solutis ergastulis
Compsam in agro Hirpino oppugnare coepit.
Eo cum a Q. Pedio praetore cum legione **** lapide ictus ex muro perit.

③項 Et Caelius profectus, ut dictitabat, ad Caesarem pervenit Thurios.
Ubi cum quosdam eius municipii sollicitaret
equitibusque Caesaris Gallis atque Hispanis, qui eo praesidii causa missi erant, pecuniam polliceretur,
ab his est interfectus.

④項 Ita magnarum initia rerum, quae occupatione magistratuum et temporum sollicitam Italiam habebant,
celerem et facilem exitum habuerunt.

24第3巻23節:2016/03/20(日) 16:40:24
①項 Libo profectus ab Orico cum classe, cui praeerat, navium L,
Brundisium venit
insulamque, quae contra portum Brundisinum est, occupavit,
quod praestare arbitrabatur unum locum, qua necessarius nostris erat egressus, quam omnia litora ac portus custodia clausos tueri.

②項 Hic repentino adventu
naves onerarias quasdam nactus incendit
et unam frumento onustam abduxit
magnumque nostris terrorem iniecit
et noctu militibus ac sagittariis in terram expositis
praesidium equitum deiecit
et adeo loci opportunitate profecit, uti ad Pompeium litteras mitteret,
naves reliquas, si vellet, subduci et refici iuberet;
sua classe auxilia sese Caesaris prohibiturum.

25第3巻24節:2016/03/20(日) 16:49:43
①項 Erat eo tempore Antonius Brundisii;
<is> virtute militum confisus
scaphas navium magnarum circiter LX cratibus pluteisque contexit
eoque milites delectos inposuit
atque eas in litore pluribus locis separatim disposuit
navesque triremes duas, quas Brundisii faciendas curaverat,
per causam exercendorum remigum
ad faucis portus prodire iussit.

②項 Has cum audacius progressas Libo vidisset,
sperans intercipi posse quadriremes V ad eas misit.
Quae cum navibus nostris propinquassent, nostri veterani in portum refugiebant,
illi studio incitati incautius sequebantur.

③項 Iam ex omnibus partibus subito Antonianae scaphae signo dato se in hostes incitaverunt
primoque impeto
unam ex his quadriremem cum remigibus defensoribusque suis ceperunt,
reliquas turpiter refugere coegerunt.

④項 Ad hoc detrimentum accessit, ut equitibus per oram maritimam ab Antonio dispositis aquari prohiberentur.
Qua necessitate et ignominia permotus Libo discessit a Brundisio
obsessionemque nostrorum omisit.

26第3巻25節:2016/04/09(土) 20:50:21
①項 Multi iam menses erant et hiems praecipitaverat,
neque Brundisio naves legionesque ad Caesarem veniebant.
Ac nonnullae eius rei praetermissae occasiones Caesari videbantur,
quod certi saepe flaverant venti, quibus necessario committendum existimabat.

②項 Quantoque eius amplius processerat temporis, tanto erant alacriores ad custodias,
qui classibus praeerant, maioremque fiduciam prohibendi habebant,
et crebris Pompei litteris castigabantur,
quoniam primo venientem Caesarem non prohibuissent,
ut reliquos eius exercitus impedirent,
duriusque cotidie tempus ad transportandum lenioribus ventis exspectabant.

③項 Quibus rebus permotus
Caesar Brundisium ad suos severius scripsit,
nacti idoneum ventum ne occasionem navigandi dimitterent,
sive ad litora Apolloniatium <sive ad Labeatium> cursum dirigere atque eo naves eicere possent.

④項 Haec a custodiis classium loca maxime vacabant,
quod se longius <a> portibus committere non audebant.

27第3巻26節:2016/04/15(金) 21:55:27
①項 Illi adhibita audacia et virtute
administrantibus M. Antonio et Fufio Caleno,
multum ipsis militibus hortantibus
neque ullum periculum pro salute Caesaris recusantibus,
nacti austrum naves solvunt
atque altero die Apolloniam Dyrrachium<que> praetervehuntur.

②項 Qui cum essent ex continenti visi,
Coponius, qui Dyrrachii classi Rhodiae praeerat,
naves ex portu educit,
et cum iam nostris remissiore vento adpropinquasset,
idem auster increbruit nostrisque praesidio fuit.

③項 Neque vero ille ob eam causam conatu desistebat,
sed labore et perseverantia nautarum
et vim tempestatis superari posse sperabat
praetervectosque Dyrrachium magna vi venti nihilo secius sequebatur.

④項 Nostri usi fortunae beneficio
tamen impetum classis timebant, si forte ventus remisisset.
Nacti portum, qui appellatur Nymphaeum, ultra Lissum milia passuum III,
eo naves introduxerunt
── qui portus ab Africo tegebatur, ab austro non erat tutus ──
leviusque tempestatis quam classis periculum aestimaverunt.

⑤項 Quo simul atque intro est itum,
incredibili felicitate
auster, qui per biduum flaverat, in Africum se vertit.


新着レスの表示


名前: E-mail(省略可)

※書き込む際の注意事項はこちら

※画像アップローダーはこちら

(画像を表示できるのは「画像リンクのサムネイル表示」がオンの掲示板に限ります)

掲示板管理者へ連絡 無料レンタル掲示板