①項 Illi adhibita audacia et virtute
administrantibus M. Antonio et Fufio Caleno,
multum ipsis militibus hortantibus
neque ullum periculum pro salute Caesaris recusantibus,
nacti austrum naves solvunt
atque altero die Apolloniam Dyrrachium<que> praetervehuntur.
②項 Qui cum essent ex continenti visi,
Coponius, qui Dyrrachii classi Rhodiae praeerat,
naves ex portu educit,
et cum iam nostris remissiore vento adpropinquasset,
idem auster increbruit nostrisque praesidio fuit.
③項 Neque vero ille ob eam causam conatu desistebat,
sed labore et perseverantia nautarum
et vim tempestatis superari posse sperabat
praetervectosque Dyrrachium magna vi venti nihilo secius sequebatur.
④項 Nostri usi fortunae beneficio
tamen impetum classis timebant, si forte ventus remisisset.
Nacti portum, qui appellatur Nymphaeum, ultra Lissum milia passuum III,
eo naves introduxerunt
── qui portus ab Africo tegebatur, ab austro non erat tutus ──
leviusque tempestatis quam classis periculum aestimaverunt.
⑤項 Quo simul atque intro est itum,
incredibili felicitate
auster, qui per biduum flaverat, in Africum se vertit.