①項 Inter bina castra Pompei atque Caesaris
unum flumen tantum intererat Apsus,
crebraque inter se conloquia milites habebant,
neque ullum interim telum per pactiones loquentium traiciebatur.
②項 Mittit P. Vatinium legatum ad ripam ipsam fluminis,
qui ea quae maxime ad pacem pertinere viderentur ageret,
et crebro magna voce pronuntiaret,
liceretne civibus ad cives [de pace duos] legatos mittere,
quod etiam fugitivis ab saltu Pyrenaeo praedonibusque licuisset,
praesertim cum id agerent, ne cives cum civibus armis decertarent.
③項 Multa suppliciter locutus, ut de sua atque omnium salute debebat,
silentioque ab utrisque militibus auditus.
④項 Responsum est ab altera parte
Aulum Varronem profiteri se altera die ad conloquium venturum
atque una visurum, quemadmodum tuto legati venire et quae vellent exponere possent;
certumque ei rei tempus constituitur.
⑤項 Quo cum esset postero die ventum,
magna utrimque multitudo convenit,
magnaque erat expectatio eius rei
atque omnium animi intenti esse ad pacem videbantur.
⑥項 Qua ex frequentia T. Labienus prodit,
summissa oratione loqui de pace atque altercari cum Vatinio incipit.
⑦項 Quorum mediam orationem interrumpunt
subito undique tela immissa;
quae ille obtectus armis militum vitavit;
vulnerantur tamen complures,
in his Cornelius Balbus, M. Plotius, L. Tiburtius, centuriones militesque nonnulli.
⑧項 Tum Labienus:
“desinite ergo de compositione loqui;
nam nobis nisi Caesaris capite relato pax esse nulla potest.”