①項 Quibus rebus
neque tum respondendum Caesar existimavit,
neque nunc, ut memoriae prodatur, satis causae putamus.
②項 Postulabat Caesar,
ut legatos sibi ad Pompeium sine periculo mittere liceret,
idque ipsi fore reciperent aut acceptos per se ad eum perducerent.
③項 Quod ad indutias pertineret,
sic belli rationem esse divisam, ut illi classe naves auxiliaque sua impedirent, ipse ut aqua terraque eos prohiberet.
④項 Si hoc sibi remitti vellent,
remitterent ipsi de maritimis custodiis;
si illud tenerent,
se quoque id retenturum.
Nihilominus tamen agi posse de compositione,
ut haec non remitterentur,
neque hanc rem illi esse impedimento.
⑤項 Libo neque legatos Caesaris recipere
neque periculum praestare eorum,
sed totam rem ad Pompeium reicere;
unum instare de indutiis vehementissimeque contendere.
⑥項 Quem ubi Caesar intellexit praesentis periculi atque inopiae vitandae causa omnem orationem instituisse,
neque ullam spem aut condicionem pacis adferre,
ad reliquam cogitationem belli sese recepit.