①項 Discessu Liburnarum ex Illyrico
M. Octavius cum iis quas habebat navibus
Salonas pervenit.
Ibi concitatis Dalmatis reliquisque barbaris
Issam a Caesaris amicitia avertit;
②項 conventum Salonis
cum neque pollicitationibus neque denuntiatione periculi permovere posset,
oppidum oppugnare instituit.
Est autem oppidum et loci natura et colle munitum.
③項 Sed celeriter cives Romani ligneis effectis turribus
his sese munierunt,
et cum essent infirmi ad resistendum propter paucitatem hominum
crebris confecti vulneribus,
ad extremum auxilium descenderunt
servosque omnes puberes liberaverunt
et praesectis omnium mulierum crinibus tormenta effecerunt.
④項 Quorum cognita sententia
Octavius quinis castris oppidum circumdedit
atque uno tempore obsidione et oppugnationibus eos premere coepit.
⑤項 Illi omnia perpeti parati maxime a re frumentaria laborabant.
Cui rei missis ad Caesarem legatis
auxilium ab eo petebant;
reliqua, ut poterant, incommoda per se sustinebant.
⑥項 Et longo interposito spatio
cum diuturnitas oppugnationis neglegentiores Octavianos effecisset,
nacti occasionem meridiani temporis discessu eorum
pueris mulieribusque in muro dispositis,
ne quid cotidianae consuetudinis desideraretur,
ipsi manu facta cum iis quos nuper liberaverant,
in proxima Octavii castra inruperunt.
⑦項 His expugnatis
eodem impetu altera sunt adorti,
inde tertia et quarta et deinceps reliqua
omnibusque eos castris expulerunt
et magno numero interfecto
reliquos atque ipsum Octavium in naves confugere coegerunt.
Hic fuit oppugnationis exitus.
⑧項 Iamque hiems adpropinquabat,
et tantis detrimentis acceptis
Octavius desperata oppugnatione oppidi
Dyrrachium sese ad Pompeium recepit.