したらばTOP ■掲示板に戻る■ 全部 1-100 最新50 | メール | |

『内乱記 第3巻』本文テキスト

16第3巻15節:2016/02/07(日) 20:01:29
①項 Bibulus, ut supra demonstratum est, erat cum classe ad Oricum,
et sicuti mari portibusque Caesarem prohibebat,
ita ipse omni terra earum regionum prohibebatur.

②項 Praesidiis enim dispositis omnia litora a Caesare tenebantur,
neque lignandi atque aquandi
neque naves ad terram religandi potestas fiebat.

③項 Erat res in magna difficultate,
summisque angustiis rerum necessariarum premebantur,
adeo ut cogerentur sicuti reliquum commeatum ita ligna atque aquam Corcyra navibus onerariis supportare,

④項 atque etiam uno tempore accidit,
ut difficilioribus usi tempestatibus ex pellibus, quibus erant tectae naves,
nocturnum excipere rorem cogerentur.

⑤項 Quas tamen difficultates patienter atque aequo animo ferebant,
neque sibi nudanda litora et relinquendos portus existimabant.

⑥項 Sed cum essent in quibus demonstravi angustiis
ac se Libo cum Bibulo coniunxisset,
loquuntur ambo ex navibus cum M. Acilio et Statio Murco legatis,
quorum alter oppidi muris, alter praesidiis terrestribus praeerat:
velle se de maximis rebus cum Caesare loqui, si sibi eius <rei> facultas detur.

⑦項 Huc addunt pauca rei confirmandae causa, ut de compositione acturi viderentur.
Interim postulant, ut sint indutiae, atque ab iis impetrant.
Magnum enim, quod adferebant, videbatur,
et Caesarem id summe sciebant cupere,
et profectum aliquid Vibulli mandatis existimabatur.


新着レスの表示


名前: E-mail(省略可)

※書き込む際の注意事項はこちら

※画像アップローダーはこちら

(画像を表示できるのは「画像リンクのサムネイル表示」がオンの掲示板に限ります)

掲示板管理者へ連絡 無料レンタル掲示板