①項 Isdem temporibus
M. Caelius Rufus praetor causa debitorum suscepta
initio magistratus tribunal suum iuxta C. Treboni, praetoris urbani, sellam conlocavit,
et siquis appellavisset de aestimatione et de solutionibus,
quae per arbitrum fierent, ut Caesar praesens constituerat,
fore auxilio pollicebatur.
②項 Sed fiebat aequitate decreti et humanitate Treboni,
qui <his> temporibus clementer et moderate ius dicendum existimabat,
ut reperiri non possent, a quibus initium appellandi nasceretur.
③項 Nam fortasse inopiam excusare
et calamitatem aut propriam suam aut temporum queri
et difficultates auctionandi proponere
etiam mediocris est animi;
integras vero tenere possessiones, qui se debere fateantur,
cuius animi aut cuius impudentiae est?
④項 Itaque, hoc qui postularet, reperiebatur nemo.
Atque ipsis, ad quorum commodum pertinebat,
durior inventus est Caelius.
⑤項 Et ab hoc profectus initio,
ne frustra ingressus turpem causam videretur,
legem promulgavit, ut sexies seni die sine usuris creditae pecuniae solvantur.