①項 Cum resisteret Servilius consul reliquique magistratus et minus opinione sua efficeret,
ad hominum excitanda studia
sublata priore lege duas promulgavit,
unam, qua mercedes habitationum annuas conductoribus donavit,
②項 aliam tabularum novarum,
impetuque multitudinis in C. Trebonium facto
et nonnullis vulneratis
eum de tribunali deturbavit.
③項 De quibus rebus Servilius consul ad senatum rettulit,
senatusque Caelium ab re publica removendum censuit.
Hoc decreto eum consul senatu prohibuit
et contionari conantem de rostris deduxit.
④項 Ille ignominia et dolore permotus
palam se proficisci ad Caesarem simulavit;
clam nuntiis ad Milonem missis,
qui Clodio interfecto eo nomine erat damnatus,
atque eo in Italiam evocato,
quod magnis muneribus datis gladiatoriae familiae reliquias habebat,
sibi coniunxit atque eum in Thurinum ad sollicitandos pastores praemisit.
⑤項 Ipse cum Casilinum venisset
unoque tempore signa eius militaria atque arma Capuae essent comprensa
et familia Neapoli visa quae proditionem oppidi appararet,
patefactis consiliis exclusus Capua
et periculum veritus,
quod conventus arma ceperat atque eum hostis loco habendum existimabat,
consilio destitit atque eo itinere sese avertit.