①項 At Pompeius cognitis his rebus, quae erant Orici atque Apolloniae gestae,
Dyrrachio timens diurnis eo nocturnisque itineribus contendit.
②項 Simul Caesar adpropinquare dicebatur,
tantusque terror incidit eius exercitui,
quod properans noctem die coniunxerat neque iter intermiserat,
ut paene omnes ex Epiro finitimisque regionibus signa relinquerent,
complures arma proicerent, ac fugae simile iter videretur.
③項 Sed cum prope Dyrrachium Pompeius constitisset castraque metari iussisset,
perterrito etiam tum exercitu
princeps Labienus procedit
iuratque se eum non deserturum eundemque casum subiturum, quemcumque ei fortuna tribuisset.
④項 Hoc idem reliqui iurant legati;
hos tribuni militum centurionesque sequuntur,
atque idem omnis exercitus iurat.
⑤項 Caesar praeoccupato itinere ad Dyrrachium finem properandi facit
castraque ad flumen Apsum ponit in finibus Apolloniatium,
ut bene meritae civitates tutae essent praesidio,
ibique reliquarum ex Italia legionum adventum exspectare
et sub pellibus hiemare constituit.
⑥項 Hoc idem Pompeius fecit
et trans flumen Apsum positis castris
eo copias omnes auxiliaque conduxit.