- 1 :りんぐあえ :2015/11/08(日) 16:02:05
- カエサルの『内乱記 第3巻』本文テキスト
http://la.wikisource.org/wiki/Commentarii_de_bello_civili https://la.wikisource.org/wiki/Commentarii_de_bello_civili/Liber_III
英訳 https://en.wikisource.org/wiki/Commentaries_on_the_Civil_War/Book_3 仏訳 https://fr.wikisource.org/wiki/La_Guerre_civile/Livre_III
- 129 :第3巻104節 :2017/05/13(土) 23:55:18
- ①項 His tum cognitis rebus
amici regis, qui propter aetatem eius in procuratione erant regni, sive timore adducti, ut postea praedicabant, sollicitato exercitu regio, ne Pompeius Alexandriam Aegyptumque occuparet, sive despecta eius fortuna, ut plerumque in calamitate ex amicis inimici exsistunt, iis qui erant ab eo missi, palam liberaliter responderunt eumque ad regem venire iusserunt;
②項 ipsi clam consilio inito Achillam, praefectum regium, [singium] singulari hominem audacia, et L. Septimium, tribunum militum, ad interficiendum Pompeium miserunt.
③項 Ab his liberaliter ipse appellatus et quadam notitia Septimi productus, quod bello praedonum apud eum ordinem duxerat, naviculam parvulam conscendit cum paucis suis: ibi ab Achilla et Septimio interficitur. Item L. Lentulus comprehenditur ab rege et in custodia necatur.
- 130 :第3巻105節 :2017/05/14(日) 00:44:25
- ①項 Caesar cum in Asiam venisset,
reperiebat T. Ampium conatum esse pecunias tollere Epheso ex fano Dianae eiusque rei causa senatores omnes ex provincia evocavisse, ut his testibus in summam pecuniae uteretur, sed interpellatum adventu Caesaris profugisse.
②項 Ita duobus temporibus Ephesiae pecuniae Caesar auxilium tulit.
③項 Item constabat Elide in templo Minervae repetitis atque enumeratis diebus, quo die proelium secundum Caesar fecisset, simulacrum Victoriae, quod ante ipsam Minervam colnocatum esset et ante ad simulacrum Minervae spectavisset, ad valvas se templi limenque convertisse.
④項 Eodemque die Antiochiae in Syria bis tantus exercitus clamor et signorum sonus exauditus est, ut in muris armata civitas discurreret. Hoc idem Ptolomaide accidit.
⑤項 Pergamique in occultis ac reconditis templi, quo praeter sacerdotes adire fas non est, quae Graeci adyta appellant, tympana sonuerunt.
⑥項 Item Trallibus in templo Victoriae, ubi Caesaris statuam consecraverant, palma per eos dies [in tecto] inter coagmenta lapidum ex pavimento exstitisse ostendebatur.
- 131 :第3巻106節 :2017/05/20(土) 20:46:07
- ①項 Caesar paucos dies in Asia moratus,
cum audisset Pompeium Cypri visum, coniectans eum <in> Aegyptum iter habere propter necessitudines regni reliquasque eius loci opportunitates cum legione una, quam se ex Thessalia sequi iusserat, et altera, quam ex Achaia a Q. Fufio legato evocaverat, equitibusque DCCC et navibus longis Rhodiis X et Asiaticis paucis Alexandriam pervenit.
②項 In his erant legionibus hominum milia III(tria) CC; reliqui vulneribus ex proeliis et labore ac magnitudine itineris confecti consequi non potuerant.
③項 Sed Caesar confisus fama rerum gestarum infirmis auxiliis proficisci non dubitaverat, aeque omnem sibi locum tutum fore existimans.
④項 Alexandriae de Pompei morte cognoscit atque ibi primum e navi egrediens clamorem militum audit, quos rex in oppido praesidii causa reliquerat, et concursum ad se fieri videt, quod fasces anteferrentur. In hoc omnis multitudo maiestatem regiam minui praedicabat.
Hoc sedato tumultu crebrae continuis diebus ex concursu multitudinis concitationes fiebant compluresque milites huius urbis omnibus partibus interficiebantur.
- 132 :第3巻107節 :2017/05/20(土) 20:50:04
- ①項 Quibus rebus animadversis,
legiones sibi alias ex Asia adduci iussit, quas ex Pompeianis militibus confecerat. Ipse enim necessario etesiis tenebatur, qui navigantibus Alexandria flant adversissimi venti.
②項 Interim controversias regum ad populum Romanum et ad se, quod esset consul, pertinere existimans atque eo magis officio suo convenire, quod superiore consulatu cum patre Ptolomaeo et lege et senatus consulto societas erat facta, ostendit sibi placere regem Ptolomaeum atque eius sororem Cleopatram exercitus, quos haberent, dimittere et de controversiis iure apud se potius quam inter se armis disceptare.
- 133 :第3巻108節 :2017/05/28(日) 20:09:05
- ①項 Erat in procuratione regni propter aetatem pueri nutricius eius,
eunuchus nomine Pothinus. Is primum inter suos queri atque indignari coepit regem ad causam dicendam evocari;
②項 deinde adiutores quosdam consilii sui nactus ex regis amicis exercitum a Pelusio clam Alexandriam evocavit atque eundem Achillam, cuius supra meminimus, omnibus copiis praefecit.
③項 Hunc incitatum suis et regis inflatum pollicitationibus, quae fieri vellet, litteris nuntiisque edocuit.
④項 In testamento Ptolomaei patris heredes erant scripti ex duobus filiis maior et ex duabus filiabus ea, quae aetate antecedebat.
⑤項 Haec uti fierent, per omnes deos perque foedera, quae Romae fecisset, eodem testamento Ptolomaeus populum Romanum obtestabatur.
⑥項 Tabulae testamenti unae per legatos eius Romam erant adlatae, ut in aerario ponerentur ── hae cum propter publicas occupationes poni non potuissent, apud Pompeium sunt depositae ──, alterae eodem exemplo relictae atque obsignatae Alexandriae proferebantur.
- 134 :第3巻109節 :2017/05/28(日) 20:17:41
- ①項 De his rebus cum ageretur apud Caesarem,
isque maxime vellet pro communi amico atque arbitro controversias regum componere, subito exercitus regius equitatusque omnis venire Alexandriam nuntiatur.
②項 Caesaris copiae nequaquam erant tantae, ut eis, extra oppidum si esset dimicandum, confideret. Relinquebatur, ut se suis locis oppido teneret consiliumque Achillae cognosceret.
③項 Milites tamen omnes in armis esse iussit regemque hortatus est, ut ex suis necessariis, quos haberet maximae auctoritatis, legatos ad Achillam mitteret et, quid esset suae voluntatis, ostenderet.
④項 A quo missi Dioscorides et Serapion, qui ambo legati Romae fuerant magnamque apud patrem Ptolomaeum auctoritatem habuerant, ad Achillam pervenerunt.
⑤項 Quos ille, cum in conspectum eius venissent, priusquam audiret aut, cuius rei causa missi essent, cognosceret, corripi atque interfici iussit; quorum alter accepto vulnere occupatus per suos pro occiso sublatus, alter interfectus est.
⑥項 Quo facto, regem ut in sua potestate haberet, Caesar effecit, magnam regium nomen apud suos auctoritatem habere existimans, et ut potius privato paucorum et latronum quam regio consilio susceptum bellum videretur.
- 135 :第3巻110節 :2017/06/03(土) 22:03:19
- ①項 Erant cum Achilla eae copiae,
ut neque numero neque genere hominum neque usu rei militaris contemnendae viderentur.
②項 Milia enim XX in armis habebat. Haec constabant ex Gabinianis militibus, qui iam in consuetudinem Alexandrinae vitae ac licentiae venerant et nomen disciplinamque populi Romani dedidicerant uxoresque duxerant, ex quibus plerique liberos habebant.
③項 Huc accedebant collecti ex praedonibus latronibusque Syriae Ciliciaeque provinciae finitimarumque regionum. Multi praeterea capitis damnati exulesque convenerant.
④項 Fugitivis omnibus nostris certus erat Alexandriae receptus certaque vitae condicio, ut dato nomine militum essent numero; quorum si quis a domino prehenderetur, consensu militum eripiebatur, qui vim suorum, quod in simili culpa versabantur, ipsi pro suo periculo defendebant.
⑤項 Hi regum amicos ad mortem deposcere, hi bona locupletum diripere, stipendii augendi causa regis domum obsidere, regno expellere alios, alios arcessere vetere quodam Alexandrini exercitus instituto consuerant. Erant praeterea equitum milia duo.
⑥項 Inveteraverant hi omnes compluribus Alexandriae bellis, Ptolomaeum patrem in regnum reduxerant, Bibuli filios duos interfecerant, bella cum Aegyptiis gesserant. Hunc usum rei militaris habebant.
- 136 :第3巻111節 :2017/06/03(土) 22:09:48
- ①項 His copiis fidens Achillas
paucitatemque militum Caesaris despiciens occupabat Alexandriam praeter eam oppidi partem, quam Caesar cum militibus tenebat, primo impetu domum eius inrumpere conatus; sed Caesar dispositis per vias cohortibus impetum eius sustinuit.
②項 Eodemque tempore pugnatum est ad portum, ac longe maximam ea res adtulit dimicationem.
③項 Simul enim diductis copiis pluribus viis pugnabatur, et magna multitudine navis longas occupare hostes conabantur; quarum erant L auxilio missae ad Pompeium proelioque in Thessalia facto domum redierant, quadriremes omnes et quinqueremes aptae instructaeque omnibus rebus ad navigandum, praeter has XXII, quae praesidii causa Alexandriae esse consuerant, constratae omnes.
④項 Quas si occupavissent, classe Caesari erepta portum ac mare totum in sua potestate haberent, commeatu auxiliisque Caesarem prohiberent.
⑤項 Itaque tanta est contentione actum, quanta agi debuit, cum illi celerem in ea re victoriam, hi salutem suam consistere viderent.
⑥項 Sed rem obtinuit Caesar omnesque eas naves et reliquas, quae erant in navalibus, incendit, quod tam late tueri parva manu non poterat, confestimque ad Pharum navibus milites exposuit.
- 137 :第3巻112節 1-6 :2017/06/10(土) 18:51:22
- ①項 Pharus est in insula turris magna altitudine,
mirificis operibus extructa; quae nomen ab insula accepit.
②項 Haec insula obiecta Alexandriae portum efficit; sed a superioribus regibus in longitudinem passuum DCCCC in mare iactis molibus angusto itinere et ponte cum oppido coniungitur.
③項 In hac sunt insula domicilia Aegyptiorum et vicus oppidi magnitudine; quaeque ubique naves inprudentia aut tempestate paulum suo cursu decesserunt, has more praedonum diripere consuerunt.
④項 Iis autem invitis, a quibus Pharos tenetur, non potest esse propter angustias navibus introitus in portum.
⑤項 Hoc tum veritus Caesar, hostibus in pugna occupatis, militibus expositis Pharon prehendit atque ibi praesidium posuit.
⑥項 Quibus est rebus effectum, uti tuto frumentum auxiliaque navibus ad eum subportari possent. Dimisit enim circum omnes propinquas provincias atque inde auxilia evocavit.
- 138 :第3巻112節 7-12 :2017/06/10(土) 18:58:43
- ⑦項 Reliquis oppidi partibus
sic est pugnatum ut aequo proelio discederetur et neutri pellerentur ── id efficiebant angustiae loci ──, paucisque utrimque interfectis Caesar loca maxime necessaria conplexus noctu praemuniit.
⑧項 In eo tractu oppidi pars erat regiae exigua, in quam ipse habitandi causa initio erat inductus, et theatrum coniunctum domui, quod arcis tenebat locum aditusque habebat ad portum et ad reliqua regia.
⑨項 Has munitiones insequentibus auxit diebus, ut pro muro obiectas haberet neu dimicare invitus cogeretur.
⑩項 Interim filia minor Ptolomaei regis vacuam possessionem regni sperans ad Achillan sese ex regia traiecit unaque bellum administrare coepit.
⑪項 Sed celeriter est inter eos de principatu controversia orta; quae res apud milites largitiones auxit; magnis enim iacturis sibi quisque eorum animos conciliabat.
⑫項 Haec dum apud hostes geruntur, Pothinus [nutricius pueri et procurator regni, in parte Caesaris,] cum ad Achillan nuntios mitteret hortareturque, ne negotio desisteret neve animo deficeret, indicatis deprehensisque internuntiis a Caesare est interfectus. [Haec initia belli Alexandrini fuerunt.]
※書き込む際の注意事項はこちら
全部読む
最新50
1-100
メール受信
掲示板トップ
リロード
|