したらばTOP ■掲示板に戻る■ 全部 1-100 最新50 | メール | |

ウェッレイウス『ローマ史』

3第2巻68節:2016/03/15(火) 21:46:10
[68] Suo praeteritum loco referatur;
neque enim persona umbram actae rei capit.
Dum in acie Pharsalica acriter de summa rerum Caesar dimicat,
M. Caelius, vir eloquio animoque Curioni simillimus,
sed in utroque perfectior nec minus ingeniose nequam,
cum ne modica quidem solvere ac servari posset
(quippe peior illi res familiaris quam mens erat),

②項 in praetura novarum tabularum auctor extitit
nequiitque senatus et consulis auctoritate deterreri;
accito etiam Milone Annio, qui non impetrato reditu Iulianis partibus infestus erat,
in urbe seditionem, in agris haud occulte bellicum tumultum movens,
primo summotus a re publica, mox consularibus armis auctore senatu circa Thurios oppressus est.

③項 In incepto pari similis fortuna Milonis fuit,
qui Compsam in Hirpinis oppugnans ictusque lapide cum P. Clodio,
tum patriae, quam armis petebat, poenas dedit,
vir inquies et ultra fortem temerarius.

④項 Quatenus autem aliquid ex omissis peto,
notetur immodica et intempestiva, libertate usos
adversus C. Caesarem Marullum Epidium Flavumque Caesetium tribunos plebis,
dum arguunt in eo regni voluntatem, paene vim dominationis expertos.
In hoc tamen saepe lacessiti principis ira excessit,

⑤項 ut censoria potius contentus nota quam animadversione dictatoria summoveret
eos a re publica testareturque esse sibi miserrimum,
quod aut natura sua ei excedendum foret aut minuenda dignitas.
Sed ad ordinem revertendum est.


新着レスの表示


名前: E-mail(省略可)

※書き込む際の注意事項はこちら

※画像アップローダーはこちら

(画像を表示できるのは「画像リンクのサムネイル表示」がオンの掲示板に限ります)

掲示板管理者へ連絡 無料レンタル掲示板