①項 Pharus est in insula turris magna altitudine,
mirificis operibus extructa; quae nomen ab insula accepit.
②項 Haec insula obiecta Alexandriae portum efficit;
sed a superioribus regibus in longitudinem passuum DCCCC in mare iactis molibus
angusto itinere et ponte cum oppido coniungitur.
③項 In hac sunt insula domicilia Aegyptiorum et vicus oppidi magnitudine;
quaeque ubique naves inprudentia aut tempestate paulum suo cursu decesserunt,
has more praedonum diripere consuerunt.
④項 Iis autem invitis, a quibus Pharos tenetur,
non potest esse propter angustias navibus introitus in portum.
⑤項 Hoc tum veritus Caesar, hostibus in pugna occupatis,
militibus expositis Pharon prehendit atque ibi praesidium posuit.
⑥項 Quibus est rebus effectum,
uti tuto frumentum auxiliaque navibus ad eum subportari possent.
Dimisit enim circum omnes propinquas provincias atque inde auxilia evocavit.