[29] Tu autem, omnium stultissime,
non intellegis, si, id quod me arguis, voluisse interfici Caesarem crimen sit,
etiam laetatum esse morte Caesaris crimen esse?
Quid enim interest inter suasorem facti et probatorem?
aut quid refert, utrum voluerim fieri an gaudeam factum?
Ecquis est igitur exceptis iis,
qui illum regnare gaudebant,
qui illud aut fieri noluerit aut factum improbarit?
Omnes ergo in culpa.
Etenim omnes boni, quantum in ipsis fuit, Caesarem occiderunt;
aliis consilium, aliis animus, aliis occasio defuit, voluntas nemini.