[30] Sed stuporem hominis vel dicam pecudis attendite.
Sic enim dixit:
'Brutus, quem ego honoris causa nomino,
cruentum pugionem tenens Ciceronem exclamavit;
ex quo intellegi debet eum conscium fuisse.
' Ergo ego sceleratus appellor a te,
quem tu suspicatum aliquid suspicaris;
ille, qui stillantem prae se pugionem tulit,
is a te honoris causa nominatur?
Esto, sit in verbis tuis hic stupor;
quanto in rebus sententiisque maior!
Constitue hoc, consul, aliquando, Brutorum, C. Cassi, Cn. Domiti,
C. Treboni, reliquorum quam velis esse causam;
edormi crapulam, inquam, et exhala.
An faces admovendae sunt,
quae [te] excitent tantae causae indormientem?
Numquamne intelleges statuendum tibi esse, utrum illi,
qui istam rem gesserunt, homicidae sint an vindices libertatis?