①項 Dictatore habente comitia Caesare
consules creantur Iulius Caesar et P. Servilius;
is enim erat annus, quo per leges ei consulem fieri liceret.
②項 His rebus confectis,
cum fides tota Italia esset angustior
neque creditae pecuniae solverentur,
constituit, ut arbitri darentur;
per eos fierent aestimationes possessionum et rerum,
quanti quaeque earum ante bellum fuisset,
atque eae creditoribus traderentur.
③項 Hoc
et ad timorem novarum tabularum tollendum minuendumve,
qui fere bella et civiles dissensiones sequi consuevit,
et ad debitorum tuendam existimationem
esse aptissimum existimavit.
④項 Item praetoribus tribunisque plebis rogationes ad populum ferentibus
nonnullos ambitus Pompeia lege damnatos
illis temporibus, quibus in urbe praesidia legionum Pompeius habuerat,
quae iudicia aliis audientibus iudicibus, aliis sententiam ferentibus singulis diebus erant perfecta,
in integrum restituit,
qui se illi initio civilis belli obtulerant, si sua opera in bello uti vellet,
proinde aestimans, ac si usus esset, quoniam sui fecissent potestatem.
⑤項 Statuerat enim prius hos iudicio populi debere restitui, quam suo beneficio videri receptos,
ne aut ingratus in referenda gratia aut arrogans in praeripiendo populi beneficio videretur.
①項 His rebus et feriis Latinis comitiisque omnibus perficiendis XI dies tribuit
dictaturaque se abdicat
et ab urbe proficiscitur Brundisiumque pervenit.
②項 Eo legiones XII, equitatum omnem venire iusserat.
Sed tantum navium repperit
ut anguste XV milia legionariorum militum,
D equites transportari possent.
Hoc unum [inopia navium] Caesari ad celeritatem conficiendi belli defuit.
③項 Atque eae ipsae copiae hoc infrequentiores imponuntur,
quod multi [Galli] tot bellis defecerant,
longumque iter ex Hispania magnum numerum deminuerat,
et gravis autumnus in Apulia circumque Brundisium
ex saluberrimis Galliae et Hispaniae regionibus omnem exercitum valetudine temptaverat.
①項 Pompeius annuum spatium ad comparandas copias nactus,
quod vacuum a bello atque ab hoste otiosum fuerat,
magnam ex Asia Cycladibusque insulis, Corcyra, Athenis, Ponto, Bithynia, Syria, Cilicia, Phoenice, Aegypto classem coegerat,
magnam omnibus locis aedificandam curaverat,
②項 magnam imperatam Asiae, Syriae regibusque omnibus et dynastis et tetrarchis et liberis Achaiae populis pecuniam exegerat,
magnam societates earum provinciarum, quas ipse obtinebat, sibi numerare coegerat.
①項 Legiones effecerat civium Romanorum VIIII:
V ex Italia, quas traduxerat;
unam ex Cilicia veteranam, quam factam ex duabus gemellam appellabat;
unam ex Creta et Macedonia ex veteranis militibus,
qui dimissi a superioribus imperatoribus in his provinciis consederant;
duas ex Asia, quas Lentulus consul conscribendas curaverat.
②項 Praeterea magnum numerum ex Thessalia, Boeotia, Achaia Epiroque supplementi nomine in legiones distribuerat;
his Antonianos milites admiscuerat.
③項 Praeter has exspectabat cum Scipione ex Syria legiones II.
Sagittarios Creta, Lacedaemone, ex Ponto atque Syria reliquisque civitatibus III milia numero habebat,
funditorum cohortes sescenarias II,
equitum VII milia.
Ex quibus DC Gallos Deiotarus adduxerat,
D Ariobarzanes ex Cappadocia;
ad eundem numerum Cotys ex Thracia dederat et Sadalam filium miserat;
④項 ex Macedonia CC erant, quibus Rhascypolis praeerat, excellenti virtute;
D ex Gabinianis Alexandria, Gallos Germanosque,
quos ibi A. Gabinius praesidii causa apud regem Ptolomaeum reliquerat,
Pompeius filius cum classe adduxerat;
DCCC ex servis suis pastorumque suorum <numero> coegerat;
⑤項 CCC Tarcondarius Castor et Domnilaus ex Gallograecia dederant
── horum alter una venerat, alter filium miserat ── ;
CC ex Syria a Commageno Antiocho, cui magna Pompeius praemia tribuit, missi erant,
in his plerique hippotoxotae.
⑥項 Huc Dardanos, Bessos partim mercennarios, partim imperio aut gratia comparatos,
item Macedones, Thessalos ac reliquarum gentium et civitatum adiecerat
atque eum, quem supra demonstravimus, numerum expleverat.
①項 Frumenti vim maximam
ex Thessalia, Asia, Aegypto, Creta, Cyrenis reliquisque regionibus comparaverat.
②項 Hiemare Dyrrachii, Apolloniae omnibusque oppidis maritimis constituerat, ut mare transire Caesarem prohiberet,
eiusque rei causa omni ora maritima classem disposuerat.
③項 Praeerat Aegyptiis navibus Pompeius filius,
Asiaticis D. Laelius et C. Triarius,
Syriacis C. Cassius,
Rhodiis C. Marcellus cum C. Coponio,
Liburnicae atque Achaicae classi Scribonius Libo et M. Octavius.
④項 Toti tamen officio maritimo M. Bibulus praepositus cuncta administrabat;
ad hunc summa imperii respiciebat.
①項 Caesar ut Brundisium venit,
contionatus apud milites,
quoniam prope ad finem laborum ac periculorum esset perventum,
aequo animo mancipia atque impedimenta in Italia relinquerent,
ipsi expediti naves conscenderent, quo maior numerus militum posset imponi,
omniaque ex victoria et ex sua liberalitate sperarent,
conclamantibus omnibus,
imperaret, quod vellet, quodcumque imperavisset, se aequo animo esse facturos,
II. Nonas Ianuarias naves solvit.
②項 Impositae, ut supra demonstratum est, legiones VII.
Postridie terram attigit.
Cerauniorum saxa inter et alia loca periculosa quietam nactus stationem
et portus omnes timens, quos teneri ab adversariis arbitrabatur,
ad eum locum qui appellabatur Palaeste,
omnibus navibus ad unam incolumibus milites exposuit.
①項 Erat Orici Lucretius Vespillo et Minucius Rufus cum Asiaticis navibus XVIII,
quibus iussu D. Laelii praeerant,
M. Bibulus cum navibus ex Corcyrae.
②項 Sed neque illi sibi confisi ex portu prodire sunt ausi,
cum Caesar omnino XII naves longas praesidio duxisset, in quibus erant constratae IIII,
neque Bibulus impeditis navibus dispersisque remigibus satis mature occurrit,
quod prius ad continentem visus est Caesar, quam de eius adventu fama omnino in eas regiones perferretur.
①項 Expositis militibus
naves eadem nocte Brundisium a Caesare remittuntur,
ut reliquae legiones equitatusque transportari possent.
②項 Huic officio praepositus erat Fufius Calenus legatus,
qui celeritatem in transportandis legionibus adhiberet.
Sed serius a terra provectae naves
neque usae nocturna aura in redeundo offenderunt.
③項 Bibulus enim Corcyrae certior factus de adventu Caesaris,
sperans alicui se parti onustarum navium occurrere posse inanibus occurrit
et nactus circiter XXX in eas indiligentiae suae ac doloris iracundiam erupit
omnesque incendit eodemque igne nautas dominosque navium interfecit,
magnitudine poenae reliquos terreri sperans.
④項 Hoc confecto negotio
a Sasonis ad Orici portum stationes litoraque omnia longe lateque classibus occupavit,
custodiisque diligentius dispositis,
ipse gravissima hieme in navibus excubans
neque ullum laborem aut munus despiciens, neque subsidium exspectans,
si in Caesaris complexum venire posset, . . .
①項 Discessu Liburnarum ex Illyrico
M. Octavius cum iis quas habebat navibus
Salonas pervenit.
Ibi concitatis Dalmatis reliquisque barbaris
Issam a Caesaris amicitia avertit;
②項 conventum Salonis
cum neque pollicitationibus neque denuntiatione periculi permovere posset,
oppidum oppugnare instituit.
Est autem oppidum et loci natura et colle munitum.
③項 Sed celeriter cives Romani ligneis effectis turribus
his sese munierunt,
et cum essent infirmi ad resistendum propter paucitatem hominum
crebris confecti vulneribus,
ad extremum auxilium descenderunt
servosque omnes puberes liberaverunt
et praesectis omnium mulierum crinibus tormenta effecerunt.
④項 Quorum cognita sententia
Octavius quinis castris oppidum circumdedit
atque uno tempore obsidione et oppugnationibus eos premere coepit.
⑤項 Illi omnia perpeti parati maxime a re frumentaria laborabant.
Cui rei missis ad Caesarem legatis
auxilium ab eo petebant;
reliqua, ut poterant, incommoda per se sustinebant.
⑥項 Et longo interposito spatio
cum diuturnitas oppugnationis neglegentiores Octavianos effecisset,
nacti occasionem meridiani temporis discessu eorum
pueris mulieribusque in muro dispositis,
ne quid cotidianae consuetudinis desideraretur,
ipsi manu facta cum iis quos nuper liberaverant,
in proxima Octavii castra inruperunt.
⑦項 His expugnatis
eodem impetu altera sunt adorti,
inde tertia et quarta et deinceps reliqua
omnibusque eos castris expulerunt
et magno numero interfecto
reliquos atque ipsum Octavium in naves confugere coegerunt.
Hic fuit oppugnationis exitus.
⑧項 Iamque hiems adpropinquabat,
et tantis detrimentis acceptis
Octavius desperata oppugnatione oppidi
Dyrrachium sese ad Pompeium recepit.
①項 Demonstravimus L. Vibullium Rufum, Pompei praefectum,
bis in potestatem pervenisse Caesaris atque ab eo esse dimissum,
semel ad Corfinium, iterum in Hispania.
②項 Hunc pro suis beneficiis Caesar idoneum iudicaverat, quem cum mandatis ad Cn. Pompeium mitteret,
eundemque apud Cn. Pompeium auctoritatem habere intellegebat.
③項 Erat autem haec summa mandatorum:
debere utrumque pertinaciae finem facere et ab armis discedere
neque amplius fortunam periclitari.
④項 Satis esse magna utrimque incommoda accepta,
quae pro disciplina et praeceptis habere possent, ut reliquos casus timerent:
⑤項 illum Italia expulsum
amissa Sicilia et Sardinia duabusque Hispaniis
et cohortibus <in> Italia atque Hispania civium Romanorum C(centum) atque XXX;
<se> morte Curionis et detrimento Africani exercitus
et Antoni militumque deditione ad Curictam.
⑥項 Proinde sibi ac rei publicae parcerent,
<cum> quantum in bello fortuna posset, iam ipsi incommodis suis satis essent documento.
⑦項 Hoc unum esse tempus de pace agendi,
dum sibi uterque confideret et pares ambo viderentur;
si vero alteri paulum modo tribuisset fortuna,
non esse usurum condicionibus pacis eum, qui superior videretur,
neque fore aequa parte contentum, qui se omnia habiturum confideret.
⑧項 Condiciones pacis,
quoniam antea convenire non potuissent,
Romae ab senatu et a populo peti debere.
Interesse id rei publicae et ipsis placere oportere,
si uterque in contione statim iuravisset se triduo proximo exercitum dimissurum.
⑩項 Depositis armis auxiliisque, quibus nunc confiderent,
necessario populi senatusque iudicio fore utrumque contentum.
⑪項 Haec quo facilius Pompeio probari possent,
omnes suas terrestres ubique copias dimissurum . . .
①項 Vibullius his expositis [Corcyrae]
non minus necessarium esse existimavit de repentino adventu Caesaris Pompeium fieri certiorem,
uti ad id consilium capere posset,
ante quam de mandatis agi inciperetur,
atque ideo continuato nocte ac die itinere
atque omnibus oppidis mutatis ad celeritatem iumentis
ad Pompeium contendit, ut adesse Caesarem nuntiaret.
②項 Pompeius erat eo tempore in Candavia
iterque ex Macedonia in hiberna Apolloniam Dyrrachiumque habebat.
Sed re nova perturbatus
maioribus itineribus Apolloniam petere coepit,
ne Caesar orae maritimae civitates occuparet.
At ille expositis militibus eodem die Oricum proficiscitur.
③項 Quo cum venisset, L. Torquatus,
qui iussu Pompei oppido praeerat praesidiumque ibi Parthinorum habebat,
conatus portis clausis oppidum defendere,
cum Graecos murum ascendere atque arma capere iuberet,
illi autem se contra imperium populi Romani pugnaturos negarent,
oppidani autem etiam sua sponte Caesarem recipere conarentur,
desperatis omnibus auxiliis portas aperuit
et se atque oppidum Caesari dedidit
incolumisque ab eo conservatus est.
①項 Recepto Caesar Orico
nulla interposita mora Apolloniam proficiscitur.
eius adventu audito
L. Staberius, qui ibi praeerat,
aquam comportare in arcem atque eam munire obsidesque ab Apolloniatibus exigere coepit.
②項 Illi vero daturos se negare
neque portas consuli praeclusuros,
neque sibi iudicium sumpturos contra atque omnis Italia populusque Romanus iudicavisset.
③項 Quorum cognita voluntate
clam profugit Apollonia Staberius.
Illi ad Caesarem legatos mittunt oppidoque recipiunt.
④項 Hos sequuntur Byllidenses, Amantini et reliquae finitimae civitates totaque Epirus
et legatis ad Caesarem missis,
quae imperaret, facturos pollicentur.
①項 At Pompeius cognitis his rebus, quae erant Orici atque Apolloniae gestae,
Dyrrachio timens diurnis eo nocturnisque itineribus contendit.
②項 Simul Caesar adpropinquare dicebatur,
tantusque terror incidit eius exercitui,
quod properans noctem die coniunxerat neque iter intermiserat,
ut paene omnes ex Epiro finitimisque regionibus signa relinquerent,
complures arma proicerent, ac fugae simile iter videretur.
③項 Sed cum prope Dyrrachium Pompeius constitisset castraque metari iussisset,
perterrito etiam tum exercitu
princeps Labienus procedit
iuratque se eum non deserturum eundemque casum subiturum, quemcumque ei fortuna tribuisset.
④項 Hoc idem reliqui iurant legati;
hos tribuni militum centurionesque sequuntur,
atque idem omnis exercitus iurat.
⑤項 Caesar praeoccupato itinere ad Dyrrachium finem properandi facit
castraque ad flumen Apsum ponit in finibus Apolloniatium,
ut bene meritae civitates tutae essent praesidio,
ibique reliquarum ex Italia legionum adventum exspectare
et sub pellibus hiemare constituit.
⑥項 Hoc idem Pompeius fecit
et trans flumen Apsum positis castris
eo copias omnes auxiliaque conduxit.