したらばTOP ■掲示板に戻る■ 全部 1-100 最新50 | メール | |

『内乱記 第2巻』本文テキスト

41第2巻39節:2015/11/08(日) 16:13:49
①項 Curio cum omnibus copiis quarta vigilia exierat
cohortibus V castris praesidio relictis.
Progressus milia passuum VI equites convenit, rem gestam cognovit;
ex captivis quaerit, quis castris ad Bagradam praesit;
respondent Saburram.

②項 Reliqua studio itineris conficiendi quaerere praetermittit
proximaque respiciens signa,
“videtisne,” inquit, “milites, captivorum orationem cum perfugis convenire?
abesse regem,
exiguas esse copias missas, quae paucis equitibus pares esse non potuerint?

③項 Proinde ad praedam, ad gloriam properate,
ut iam de praemiis vestris et de referenda gratia cogitare incipiamus.”

④項 Erant per se magna, quae gesserant equites,
praesertim cum eorum exiguus numerus cum tanta multitudine Numidarum conferretur.
Haec tamen ab ipsis inflatius commemorabantur, ut de suis homines laudibus libenter praedicant.

⑤項 Multa praeterea spolia praeferebantur,
capti homines equitesque producebantur,
ut quicquid intercederet temporis, hoc omne victoriam morari videretur.

⑥項 Ita spei Curionis militum studia non deerant.
Equites sequi iubet
sese iterque accelerat, ut quam maxime ex fuga perterritos adoriri posset.
At illi itinere totius noctis confecti subsequi non poterant,
atque alii alio loco resistebant.
Ne haec quidem res Curionem ad spem morabatur.


新着レスの表示


名前: E-mail(省略可)

※書き込む際の注意事項はこちら

※画像アップローダーはこちら

(画像を表示できるのは「画像リンクのサムネイル表示」がオンの掲示板に限ります)

掲示板管理者へ連絡 無料レンタル掲示板