①項 Iuba certior factus a Saburra de nocturno proelio
II milia Hispanorum et Gallorum equitum,
quos suae custodiae causa circum se habere consuerat,
et peditum eam partem, cui maxime confidebat,
Saburrae submittit;
ipse cum reliquis copiis elephantisque LX lentius subsequitur.
②項 Suspicatus praemissis equitibus ipsum adfore Curionem
Saburra copias equitum peditumque instruit
atque his imperat, ut simulatione timoris paulatim cedant ac pedem referant;
sese, cum opus esset, signum proelii daturum
et, quod rem postulare cognovisset, imperaturum.
③項 Curio ad superiorem spem addita praesentis temporis opinione
hostes fugere arbitratus
copias ex locis superioribus in campum deducit.
①項 Quibus ex locis cum longius esset progressus,
confecto iam labore exercitu
XII milium spatio constitit.
②項 Dat suis signum Saburra,
aciem constituit et circumire ordines atque hortari incipit;
sed peditatu dumtaxat procul ad speciem utitur,
equites in aciem immittit.
③項 Non deest negotio Curio
suosque hortatur, ut spem omnem in virtute reponant.
Ne militibus quidem, ut defessis,
neque equitibus, ut paucis et labore confectis,
studium ad pugnandum virtusque deerat;
sed hi erant numero CC, reliqui in itinere substiterant.
④項 Hi quamcumque in partem impetum fecerant, hostes loco cedere cogebant,
sed neque longius fugientes prosequi
neque vehementius equos incitare poterant.
⑤項 At equitatus hostium ab utroque cornu circumire aciem nostram
et aversos proterere incipit.
⑥項 Cum cohortes ex acie procucurrissent,
Numidae integri celeritate impetum nostrorum effugiebant
rursusque ad ordines suos se recipientes circumibant
et ab acie excludebant.
Sic neque in loco manere ordinesque servare
neque procurrere et casum subire tutum videbatur.
⑦項 Hostium copiae submissis ab rege auxiliis crebro augebantur;
nostros vires lassitudine deficiebant,
simul ii qui vulnera acceperant,
neque acie excedere, neque in locum tutum referri poterant,
quod tota acies equitatu hostium circumdata tenebatur.
⑧項 Hi de sua salute desperantes,
ut extremo vitae tempore homines facere consuerunt,
aut suam mortem miserabantur
aut parentes suos commendabant, si quos ex eo periculo fortuna servare potuisset.
Plena erant omnia timoris et luctus.
①項 Curio ubi perterritis omnibus
neque cohortationes suas neque preces audiri intellegit,
unam ut in miseris rebus spem reliquam salutis esse arbitratus
proximos colles capere universos atque eo signa inferri iubet.
Hos quoque praeoccupat missus a Saburra equitatus.
②項 Tum vero ad summam desperationem nostri perveniunt
et partim fugientes ab equitatu interficiuntur, partim integri procumbunt.
③項 Hortatur Curionem Cn. Domitius, praefectus equitum, cum paucis equitibus circumsistens,
ut fuga salutem petat atque in castra contendat,
et se ab eo non discessurum pollicetur.
④項 At Curio numquam se amisso exercitu, quem a Caesare fidei commissum acceperit,
in eius conspectum reversurum confirmat
atque ita proelians interficitur.
⑤項 Equites ex proelio perpauci se recipiunt;
sed ii, quos ad novissimum agmen equorum reficiendorum causa substitisse demonstratum est,
fuga totius exercitus procul animadversa
sese incolumes in castra conferunt.
Milites ad unum omnes interficiuntur.
①項 His rebus cognitis
Marcius Rufus quaestor in castris relictus a Curione
cohortatur suos, ne animo deficiant.
Illi orant atque obsecrant, ut in Siciliam navibus reportentur.
Pollicetur magistrisque imperat navium, ut primo vespere omnes scaphas ad litus appulsas habeant.
②項 Sed tantus fuit omnium terror,
ut alii adesse copias Iubae dicerent,
alii cum legionibus instare Varum iamque se pulverem venientium cernere,
quarum rerum nihil omnino acciderat,
alii classem hostium celeriter advolaturam suspicarentur.
Itaque perterritis omnibus sibi quisque consulebat.
③項 Qui in classe erant, proficisci properabant.
Horum fuga navium onerariarum magistros incitabat;
pauci lenunculi ad officium imperiumque conveniebant.
④項 Sed tanta erat completis litoribus contentio, qui potissimum ex magno numero conscenderent,
ut multitudine atque onere nonnulli deprimerentur,
reliqui hoc timore propius adire tardarentur.
①項 Quibus rebus accidit,
ut pauci milites patresque familiae,
qui aut gratia aut misericordia valerent aut naves adnare possent,
recepti in Siciliam incolumes pervenirent.
Reliquae copiae missis ad Varum noctu legatorum numero centurionibus sese ei dediderunt.
②項 Quorum cohortes militum postero die ante oppidum Iuba conspicatus
suam esse praedicans praedam
magnam partem eorum interfici iussit,
paucos electos in regnum remisit,
cum Varus suam fidem ab eo laedi quereretur neque resistere auderet.
③項 Ipse equo in oppidum vectus
prosequentibus compluribus senatoribus,
quo in numero erat Ser. Sulpicius et Licinius Damasippus,
paucis [diebus], quae fieri vellet, Uticae constituit atque imperavit,
diebus aeque post paucis se in regnum cum omnibus copiis recepit.