したらばTOP ■掲示板に戻る■ 全部 1-100 最新50 | メール | |

『内乱記 第2巻』本文テキスト

22第2巻20節:2015/08/12(水) 20:14:40
①項 Hoc vero magis properare Varro, ut cum legionibus quam primum Gades contenderet,
ne itinere aut traiectu intercluderetur;
tanta ac tam secunda in Caesarem voluntas provinciae reperiebatur.

②項 Progresso ei paulo longius litterae Gadibus redduntur,
simulatque sit cognitum de edicto Caesaris,
consensisse Gaditanos principes cum tribunis cohortium quae essent ibi in praesidio,
ut Gallonium ex oppido expellerent,
urbem insulamque Caesari servarent.

③項 Hoc inito consilio denuntiavisse Gallonio,
ut sua sponte, dum sine periculo liceret, excederet Gadibus;
si id non fecisset, sibi consilium capturos.
Hoc timore adductum Gallonium Gadibus excessisse.

④項 His cognitis rebus
altera ex duabus legionibus, quae vernacula appellabatur,
ex castris Varronis adstante et inspectante ipso signa sustulit
seseque Hispalim recepit
atque in foro et porticibus sine maleficio consedit.

⑤項 Quod factum adeo eius conventus cives Romani comprobaverunt,
ut domum ad se quisque hospitio cupidissime reciperet.

⑥項 Quibus rebus perterritus Varro,
cum itinere converso sese Italicam venturum praemisisset, certior ab suis factus est
praeclusas esse portas.

⑦項 Tum vero omni interclusus itinere
ad Caesarem mittit paratum se esse legionem, cui iusserit, tradere.
Ille ad eum Sextum Caesarem mittit atque huic tradi iubet.

⑧項 Tradita legione Varro Cordubam ad Caesarem venit;
relatis ad eum publicis cum fide rationibus, quod penes eum est pecuniae, tradit,
et, quid ubique habeat frumenti et navium, ostendit.


新着レスの表示


名前: E-mail(省略可)

※書き込む際の注意事項はこちら

※画像アップローダーはこちら

(画像を表示できるのは「画像リンクのサムネイル表示」がオンの掲示板に限ります)

掲示板管理者へ連絡 無料レンタル掲示板