Et pastores erant in regione eadem vigilantes,
Et custodientes vigilias noctis super gregem suum.
Et ecce angelus Domini stetit juxta illos,
et claritas Dei circumfulsit illos,
Et timuerunt timore magno
Et dixit illis angelus :
Nolite timere :
Ecce enim evangelico vobis gaudium magnum quod erit omni populo :
quia natus est vobis hodie (salvator qui est) Christus Dominus, in civitate David.
Et hoc vobis signum :
Invenietis infantem pannis involutum,
et positum in præsepio.
Et subito facta est cum angelo multitude militiæ cælestis laudantium Deum,
et dicentium :
Gloria in altissimis Deo,
et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.