①項 Nostrae naves duae tardius cursu confecto
in noctem coniectae,
cum ignorarent, quem locum reliquae cepissent,
contra Lissum in ancoris constiterunt.
②項 Has scaphis minoribusque navigiis compluribus summissis
Otacilius Crassus, qui Lissi praeerat,
expugnare parabat;
simul de deditione eorum agebat et incolumitatem deditis pollicebatur.
③項 Harum altera navis CCXX e legione tironum sustulerat,
altera ex veterana paulo minus CC.
④項 Hic cognosci licuit, quantum esset hominibus praesidii in animi firmitudine.
Tirones enim multitudine navium perterriti
et salo nausiaque confecti
iureiurando accepto nihil iis nocituros hostes
se Otacilio dediderunt;
qui omnes ad eum producti
contra religionem iurisiurandi in eius conspectu crudelissime interficiuntur.