したらばTOP ■掲示板に戻る■ 全部 1-100 最新50 | メール | |

『内乱記 第3巻』本文テキスト

130第3巻105節:2017/05/14(日) 00:44:25
①項 Caesar cum in Asiam venisset,
reperiebat T. Ampium conatum esse pecunias tollere Epheso ex fano Dianae
eiusque rei causa senatores omnes ex provincia evocavisse,
ut his testibus in summam pecuniae uteretur,
sed interpellatum adventu Caesaris profugisse.

②項 Ita duobus temporibus Ephesiae pecuniae Caesar auxilium tulit.

③項 Item constabat
Elide in templo Minervae repetitis atque enumeratis diebus, quo die proelium secundum Caesar fecisset,
simulacrum Victoriae, quod ante ipsam Minervam colnocatum esset
et ante ad simulacrum Minervae spectavisset,
ad valvas se templi limenque convertisse.

④項 Eodemque die Antiochiae in Syria
bis tantus exercitus clamor et signorum sonus exauditus est,
ut in muris armata civitas discurreret.
Hoc idem Ptolomaide accidit.

⑤項 Pergamique in occultis ac reconditis templi, quo praeter sacerdotes adire fas non est,
quae Graeci adyta appellant,
tympana sonuerunt.

⑥項 Item Trallibus in templo Victoriae, ubi Caesaris statuam consecraverant,
palma per eos dies [in tecto] inter coagmenta lapidum ex pavimento exstitisse ostendebatur.

131第3巻106節:2017/05/20(土) 20:46:07
①項 Caesar paucos dies in Asia moratus,
cum audisset Pompeium Cypri visum,
coniectans eum <in> Aegyptum iter habere propter necessitudines regni reliquasque eius loci opportunitates
cum legione una, quam se ex Thessalia sequi iusserat,
et altera, quam ex Achaia a Q. Fufio legato evocaverat,
equitibusque DCCC et navibus longis Rhodiis X et Asiaticis paucis Alexandriam pervenit.

②項 In his erant legionibus hominum milia III(tria) CC;
reliqui vulneribus ex proeliis et labore ac magnitudine itineris confecti consequi non potuerant.

③項 Sed Caesar confisus fama rerum gestarum
infirmis auxiliis proficisci non dubitaverat,
aeque omnem sibi locum tutum fore existimans.

④項 Alexandriae de Pompei morte cognoscit
atque ibi primum e navi egrediens
clamorem militum audit, quos rex in oppido praesidii causa reliquerat,
et concursum ad se fieri videt, quod fasces anteferrentur.
In hoc omnis multitudo maiestatem regiam minui praedicabat.

Hoc sedato tumultu
crebrae continuis diebus ex concursu multitudinis concitationes fiebant
compluresque milites huius urbis omnibus partibus interficiebantur.

132第3巻107節:2017/05/20(土) 20:50:04
①項 Quibus rebus animadversis,
legiones sibi alias ex Asia adduci iussit,
quas ex Pompeianis militibus confecerat.
Ipse enim necessario etesiis tenebatur,
qui navigantibus Alexandria flant adversissimi venti.

②項 Interim controversias regum
ad populum Romanum et ad se, quod esset consul, pertinere existimans
atque eo magis officio suo convenire, quod superiore consulatu cum patre Ptolomaeo et lege et senatus consulto societas erat facta,
ostendit sibi placere
regem Ptolomaeum atque eius sororem Cleopatram exercitus, quos haberent, dimittere
et de controversiis iure apud se potius quam inter se armis disceptare.

133第3巻108節:2017/05/28(日) 20:09:05
①項 Erat in procuratione regni propter aetatem pueri nutricius eius,
eunuchus nomine Pothinus.
Is primum inter suos queri atque indignari coepit regem ad causam dicendam evocari;

②項 deinde adiutores quosdam consilii sui nactus ex regis amicis
exercitum a Pelusio clam Alexandriam evocavit
atque eundem Achillam, cuius supra meminimus, omnibus copiis praefecit.

③項 Hunc incitatum suis et regis inflatum pollicitationibus,
quae fieri vellet, litteris nuntiisque edocuit.

④項 In testamento Ptolomaei patris
heredes erant scripti
ex duobus filiis maior
et ex duabus filiabus ea, quae aetate antecedebat.

⑤項 Haec uti fierent,
per omnes deos perque foedera, quae Romae fecisset,
eodem testamento Ptolomaeus populum Romanum obtestabatur.

⑥項 Tabulae testamenti unae
per legatos eius Romam erant adlatae, ut in aerario ponerentur
── hae cum propter publicas occupationes poni non potuissent,
apud Pompeium sunt depositae ──,
alterae eodem exemplo relictae atque obsignatae Alexandriae proferebantur.

134第3巻109節:2017/05/28(日) 20:17:41
①項 De his rebus cum ageretur apud Caesarem,
isque maxime vellet pro communi amico atque arbitro controversias regum componere,
subito exercitus regius equitatusque omnis venire Alexandriam nuntiatur.

②項 Caesaris copiae nequaquam erant tantae,
ut eis, extra oppidum si esset dimicandum, confideret.
Relinquebatur, ut se suis locis oppido teneret consiliumque Achillae cognosceret.

③項 Milites tamen omnes in armis esse iussit
regemque hortatus est,
ut ex suis necessariis, quos haberet maximae auctoritatis, legatos ad Achillam mitteret
et, quid esset suae voluntatis, ostenderet.

④項 A quo missi Dioscorides et Serapion,
qui ambo legati Romae fuerant magnamque apud patrem Ptolomaeum auctoritatem habuerant,
ad Achillam pervenerunt.

⑤項 Quos ille, cum in conspectum eius venissent,
priusquam audiret aut, cuius rei causa missi essent, cognosceret,
corripi atque interfici iussit;
quorum alter accepto vulnere occupatus per suos pro occiso sublatus,
alter interfectus est.

⑥項 Quo facto, regem ut in sua potestate haberet, Caesar effecit,
magnam regium nomen apud suos auctoritatem habere existimans,
et ut potius privato paucorum et latronum quam regio consilio susceptum bellum videretur.

135第3巻110節:2017/06/03(土) 22:03:19
①項 Erant cum Achilla eae copiae,
ut neque numero neque genere hominum neque usu rei militaris contemnendae viderentur.

②項 Milia enim XX in armis habebat.
Haec constabant ex Gabinianis militibus,
qui iam in consuetudinem Alexandrinae vitae ac licentiae venerant
et nomen disciplinamque populi Romani dedidicerant
uxoresque duxerant, ex quibus plerique liberos habebant.

③項 Huc accedebant collecti ex praedonibus latronibusque Syriae Ciliciaeque provinciae finitimarumque regionum.
Multi praeterea capitis damnati exulesque convenerant.

④項 Fugitivis omnibus nostris
certus erat Alexandriae receptus
certaque vitae condicio, ut dato nomine militum essent numero;
quorum si quis a domino prehenderetur,
consensu militum eripiebatur,
qui vim suorum, quod in simili culpa versabantur, ipsi pro suo periculo defendebant.

⑤項 Hi regum amicos ad mortem deposcere,
hi bona locupletum diripere,
stipendii augendi causa regis domum obsidere,
regno expellere alios, alios arcessere
vetere quodam Alexandrini exercitus instituto consuerant.
Erant praeterea equitum milia duo.

⑥項 Inveteraverant hi omnes compluribus Alexandriae bellis,
Ptolomaeum patrem in regnum reduxerant,
Bibuli filios duos interfecerant, bella cum Aegyptiis gesserant.
Hunc usum rei militaris habebant.

136第3巻111節:2017/06/03(土) 22:09:48
①項 His copiis fidens Achillas
paucitatemque militum Caesaris despiciens
occupabat Alexandriam praeter eam oppidi partem, quam Caesar cum militibus tenebat,
primo impetu domum eius inrumpere conatus;
sed Caesar dispositis per vias cohortibus impetum eius sustinuit.

②項 Eodemque tempore pugnatum est ad portum, ac longe maximam ea res adtulit dimicationem.

③項 Simul enim diductis copiis pluribus viis pugnabatur,
et magna multitudine navis longas occupare hostes conabantur;
quarum erant L auxilio missae ad Pompeium
proelioque in Thessalia facto domum redierant,
quadriremes omnes et quinqueremes aptae instructaeque omnibus rebus ad navigandum,
praeter has XXII, quae praesidii causa Alexandriae esse consuerant, constratae omnes.

④項 Quas si occupavissent, classe Caesari erepta
portum ac mare totum in sua potestate haberent,
commeatu auxiliisque Caesarem prohiberent.

⑤項 Itaque tanta est contentione actum, quanta agi debuit,
cum illi celerem in ea re victoriam, hi salutem suam consistere viderent.

⑥項 Sed rem obtinuit Caesar
omnesque eas naves et reliquas, quae erant in navalibus, incendit,
quod tam late tueri parva manu non poterat,
confestimque ad Pharum navibus milites exposuit.

137第3巻112節 1-6:2017/06/10(土) 18:51:22
①項 Pharus est in insula turris magna altitudine,
mirificis operibus extructa; quae nomen ab insula accepit.

②項 Haec insula obiecta Alexandriae portum efficit;
sed a superioribus regibus in longitudinem passuum DCCCC in mare iactis molibus
angusto itinere et ponte cum oppido coniungitur.

③項 In hac sunt insula domicilia Aegyptiorum et vicus oppidi magnitudine;
quaeque ubique naves inprudentia aut tempestate paulum suo cursu decesserunt,
has more praedonum diripere consuerunt.

④項 Iis autem invitis, a quibus Pharos tenetur,
non potest esse propter angustias navibus introitus in portum.

⑤項 Hoc tum veritus Caesar, hostibus in pugna occupatis,
militibus expositis Pharon prehendit atque ibi praesidium posuit.

⑥項 Quibus est rebus effectum,
uti tuto frumentum auxiliaque navibus ad eum subportari possent.
Dimisit enim circum omnes propinquas provincias atque inde auxilia evocavit.

138第3巻112節 7-12:2017/06/10(土) 18:58:43
⑦項 Reliquis oppidi partibus
sic est pugnatum ut aequo proelio discederetur et neutri pellerentur
── id efficiebant angustiae loci ──,
paucisque utrimque interfectis
Caesar loca maxime necessaria conplexus noctu praemuniit.

⑧項 In eo tractu oppidi
pars erat regiae exigua, in quam ipse habitandi causa initio erat inductus,
et theatrum coniunctum domui, quod arcis tenebat locum
aditusque habebat ad portum et ad reliqua regia.

⑨項 Has munitiones insequentibus auxit diebus,
ut pro muro obiectas haberet neu dimicare invitus cogeretur.

⑩項 Interim filia minor Ptolomaei regis
vacuam possessionem regni sperans
ad Achillan sese ex regia traiecit
unaque bellum administrare coepit.

⑪項 Sed celeriter est inter eos de principatu controversia orta;
quae res apud milites largitiones auxit;
magnis enim iacturis sibi quisque eorum animos conciliabat.

⑫項 Haec dum apud hostes geruntur,
Pothinus [nutricius pueri et procurator regni, in parte Caesaris,]
cum ad Achillan nuntios mitteret
hortareturque, ne negotio desisteret neve animo deficeret,
indicatis deprehensisque internuntiis a Caesare est interfectus.
[Haec initia belli Alexandrini fuerunt.]


新着レスの表示


名前: E-mail(省略可)

※書き込む際の注意事項はこちら

※画像アップローダーはこちら

(画像を表示できるのは「画像リンクのサムネイル表示」がオンの掲示板に限ります)

掲示板管理者へ連絡 無料レンタル掲示板