したらばTOP ■掲示板に戻る■ 全部 1-100 最新50 | メール | |

『内乱記 第2巻』本文テキスト

40第2巻38節:2015/11/08(日) 16:04:55
①項 His constitutis rebus probatisque consiliis
ex perfugis quibusdam oppidanis audit
Iubam revocatum finitimo bello et controversiis Leptitanorum restitisse in regno,
Saburram, eius praefectum, cum mediocribus copiis missum Uticae adpropinquare.

②項 His auctoribus temere credens
consilium commutat et proelio rem committere constituit.
Multum ad hanc rem probandam adiuvat
adulescentia, magnitudo animi,
superioris temporis proventus,
fiducia rei bene gerendae.

③項 His rebus inpulsus
equitatum omnem prima nocte ad castra hostium mittit ad flumen Bagradam;
quibus praeerat Saburra, de quo ante erat auditum;
sed rex cum omnibus copiis insequebatur
et sex milium passuum intervallo ab Saburra consederat.

④項 Equites missi nocte iter conficiunt,
imprudentesque atque inopinantes hostes adgrediuntur.
Numidae enim quadam barbara consuetudine nullis ordinibus passim consederant.

⑤項 Hos oppressos somno et dispersos adorti
magnum eorum numerum interficiunt;
multi perterriti profugiunt.
Quo facto ad Curionem equites revertuntur
captivosque ad eum reducunt.


新着レスの表示


名前: E-mail(省略可)

※書き込む際の注意事項はこちら

※画像アップローダーはこちら

(画像を表示できるのは「画像リンクのサムネイル表示」がオンの掲示板に限ります)

掲示板管理者へ連絡 無料レンタル掲示板