①項 Nuntiabantur haec eadem Curioni,
sed aliquamdiu fides fieri non poterat;
tantam habebat suarum rerum fiduciam.
②項 Iamque Caesaris in Hispania res secundae in Africam nuntiis ac litteris perferebantur.
Quibus omnibus rebus sublatus
nihil contra se regem nisurum existimabat.
③項 Sed ubi certis auctoribus comperit minus V et XX milibus longe ab Utica eius copias abesse,
relictis munitionibus sese in Castra Cornelia recepit.
④項 Huc frumentum comportare,
castra munire, materiam conferre coepit
statimque in Siciliam misit, uti duae legiones reliquusque equitatus ad se mitteretur.
⑤項 Castra erant ad bellum ducendum aptissima
natura loci et munitione
et maris propinquitate et aquae
et salis copia, cuius magna vis iam ex proximis erat salinis eo congesta.
⑥項 Non materia multitudine arborum,
non frumentum, cuius erant plenissimi agri,
deficere poterat.
Itaque omnium suorum consensu
Curio reliquas copias exspectare et bellum ducere parabat.