①項 Qua in fuga
Fabius Paelignus quidam ex infimis ordinibus de exercitu Curionis
primum agmen fugientium consecutus
magna voce Varum nomine appellans requirebat,
uti unus esse ex eius militibus et monere aliquid velle ac dicere videretur.
②項 Ubi ille saepius appellatus aspexit ac restitit
et quis esset aut quid vellet quaesivit,
umerum apertum gladio appetit,
paulumque afuit quin Varum interficeret;
quod ille periculum sublato ad eius conatum scuto vitavit.
Fabius a proximis militibus circumventus interficitur.
③項 Hac fugientium multitudine ac turba portae castrorum occupantur atque iter impeditur,
pluresque in eo loco sine vulnere quam in proelio aut fuga intereunt,
neque multum afuit quin etiam castris expellerentur,
ac nonnulli protinus eodem cursu in oppidum contenderunt.
④項 Sed cum loci natura et munitio castrorum adiri tunc <prohibebat>,
<tum> quod ad proelium egressi Curionis milites
iis rebus indigebant quae ad oppugnationem castrorum erant usui.
⑤項 Itaque Curio exercitum in castra reducit
suis omnibus praeter Fabium incolumibus,
ex numero adversariorum circiter DC interfectis ac mille vulneratis;
qui omnes discessu Curionis multique praeterea
per simulationem vulnerum ex castris in oppidum propter timorem sese recipiunt.
⑥項 Qua re animadversa Varus et terrore exercitus cognito
bucinatore in castris et paucis ad speciem tabernaculis relictis
de tertia vigilia silentio exercitum in oppidum reducit.