したらばTOP ■掲示板に戻る■ 全部 1-100 最新50 | メール | |

『内乱記 第2巻』本文テキスト

36第2巻34節:2015/10/11(日) 16:26:18
①項 Erat vallis inter duas acies, ut supra demonstratum est,
non ita magna, at difficili et arduo ascensu.
Hanc uterque, si adversariorum copiae transire conarentur, exspectabat,
quo aequiore loco proelium committeret.

②項 Simul ab sinistro cornu P. Attii equitatus omnis et una levis armaturae interiecti conplures,
cum se in vallem demitterent, cernebantur.

③項 Ad eos Curio equitatum et duas Marrucinorum cohortes mittit;
quorum primum impetum equites hostium non tulerunt,
sed admissis equis ad suos refugerunt;
relicti ab his, qui una procurrerant levis armaturae,
circumveniebantur atque interficiebantur ab nostris.
Huc tota Vari conversa acies suos fugere et concidi videbat.

④項 Tum Rebilus, legatus Caesaris, quem Curio secum ex Sicilia duxerat,
quod magnum habere usum in re militari sciebat,
“perterritum,” inquit, "hostem vides, Curio;
quid dubitas uti temporis opportunitate?"

⑤項 Ille unum elocutus, ut memoria tenerent milites ea, quae pridie sibi confirmassent,
sequi sese iubet et praecurrit ante omnes.
Adeoque erat impedita vallis, ut in ascensu nisi sublevati a suis primi non facile eniterentur.

⑥項 Sed praeoccupatus animus Attianorum militum timore et fuga et caede suorum
nihil de resistendo cogitabat,
omnesque se iam ab equitatu circumveniri arbitrabantur.
Itaque priusquam telum adigi posset aut nostri propius accederent,
omnis Vari acies terga vertit seque in castra recepit.


新着レスの表示


名前: E-mail(省略可)

※書き込む際の注意事項はこちら

※画像アップローダーはこちら

(画像を表示できるのは「画像リンクのサムネイル表示」がオンの掲示板に限ります)

掲示板管理者へ連絡 無料レンタル掲示板