したらばTOP ■掲示板に戻る■ 全部 1-100 最新50 | メール | |

『内乱記 第2巻』本文テキスト

31第2巻29節:2015/09/18(金) 21:37:04
①項 At in castris Curionis magnus omnium incessit timor animis.
Is variis hominum sermonibus celeriter augetur.
Unusquisque enim opiniones fingebat et ad id, quod ab alio audierat, sui aliquid timoris addebat.

②項 Hoc ubi uno auctore ad plures permanaverat,
atque alius alii tradiderat, plures auctores eius rei videbantur.

③項 Civile bellum; genus hominum;
quod liceret libere facere et sequi, quod vellet.
legiones hae, quae paulo ante apud adversarios fuerant;
nam etiam Caesaris beneficium mutaverat consuetudo qua offerrentur;
municipia etiam diversis partibus coniuncta
── aeque ex Marsis Paelignisque veniebant ──, ut qui superiore nocte in contuberniis commilitesque;
nonnulli graviora; sermones militum;
dubia durius accipiebantur.
nonnulla etiam ab iis, qui diligentiores videri volebant, fingebantur.


新着レスの表示


名前: E-mail(省略可)

※書き込む際の注意事項はこちら

※画像アップローダーはこちら

(画像を表示できるのは「画像リンクのサムネイル表示」がオンの掲示板に限ります)

掲示板管理者へ連絡 無料レンタル掲示板