したらばTOP ■掲示板に戻る■ 全部 1-100 最新50 | メール | |

『内乱記 第2巻』本文テキスト

30第2巻28節:2015/09/09(水) 21:59:59
①項 Erat in exercitu Vari Sex. (Sextus) Quintilius Varus,
quem fuisse Corfinii supra demonstratum est.
Hic dimissus a Caesare in Africam venerat,
legionesque eas transduxerat Curio, quas superioribus temporibus Corfinio receperat Caesar,
adeo ut paucis mutatis centurionibus idem ordines manipulique constarent.

②項 Hanc nactus appellationis causam
Quintilius circumire aciem Curionis atque obsecrare milites coepit,
ne primam sacramenti, quod apud Domitium atque apud se quaestorem dixissent, memoriam deponerent,
neu contra eos arma ferrent, qui eadem essent usi fortuna eademque in obsidione perpessi,
neu pro iis pugnarent, a quibus <per> contumeliam perfugae appellarentur.

③項 Huc pauca ad spem largitionis addidit, quae ab sua liberalitate, si se atque Attium secuti essent, exspectare deberent.

④項 Hac habita oratione
nullam in partem ab exercitu Curionis fit significatio, atque ita suas uterque copias reducit.


新着レスの表示


名前: E-mail(省略可)

※書き込む際の注意事項はこちら

※画像アップローダーはこちら

(画像を表示できるのは「画像リンクのサムネイル表示」がオンの掲示板に限ります)

掲示板管理者へ連絡 無料レンタル掲示板