①項 Proxima nocte centuriones Marsi duo ex castris Curionis
cum manipularibus suis XXII ad Attium Varum perfugiunt.
②項 Hi, sive vere quam habuerant opinionem ad eum perferunt, sive etiam auribus Vari serviunt
── nam, quae volumus, ea credimus libenter
et quae sentimus ipsi, reliquos sentire speramus ──
confirmant quidem certe totius exercitus animos alienos esse a Curione
maximeque opus esse in conspectum exercitus venire et conloquendi dare facultatem.
③項 Qua opinione adductus Varus postero die mane legiones ex castris educit.
Facit idem Curio,
atque una valle non magna interiecta suas uterque copias instruit.