①項 Hoc explorato loco
Curio castra Vari conspicit muro oppidoque coniuncta ad portam, quae appellatur Belica,
admodum munita natura loci,
una ex parte ipso oppido Utica,
altera a theatro, quod est ante oppidum, substructionibus eius operis maximis, aditu ad castra difficili et angusto.
②項 Simul animadvertit multa undique portari atque agi plenissimis viis,
quae repentini tumultus timore ex agris in urbem conferantur.
③項 Huc equitatum mittit, ut diriperet atque haberet loco praedae;
eodemque tempore his rebus subsidio DC equites Numidae ex oppido peditesque CCCC mittuntur a Varo,
quos auxilii causa rex Iuba paucis diebus ante Uticam miserat.
④項 Huic et paternum hospitium cum Pompeio
et simultas cum Curione intercedebat,
quod tribunus plebis legem promulgaverat, qua lege regnum Iubae publicaverat.
⑤項 Concurrunt equites inter se;
neque vero primum impetum nostrorum Numidae ferre potuerunt,
sed interfectis circiter CXX
reliqui se in castra ad oppidum receperunt.
⑥項 Interim adventu longarum navium
Curio pronuntiari onerariis navibus iubet, quae stabant ad Uticam numero circiter CC,
se in hostium habiturum loco, qui non ex vestigio ad Castra Cornelia naves traduxisset.
⑦項 Qua pronuntiatione facta
temporis puncto sublatis ancoris
omnes Uticam relinquunt
et, quo imperatum est, transeunt.
Quae res omnium rerum copia complevit exercitum.