したらばTOP ■掲示板に戻る■ 全部 1-100 最新50 | メール | |

『内乱記 第2巻』本文テキスト

24第2巻22節:2015/08/12(水) 20:31:12
body



①項 Massilienses omnibus defessi malis,
rei frumentariae ad summam inopiam adducti,
bis proelio navali superati,
crebris eruptionibus fusi,
gravi etiam pestilentia conflictati ex diutina conclusione et mutatione victus
── panico enim vetere atque hordeo corrupto omnes alebantur,
quod ad huiusmodi casus antiquitus paratum in publicum contulerant ──
deiecta turri, labefacta magna parte muri,
auxiliis provinciarum et exercituum desperatis,
quos in Caesaris potestatem venisse cognoverant,
sese dedere sine fraude constituunt.

②項 Sed paucis ante diebus
L. Domitius cognita Massiliensium voluntate
navibus III (tribus) comparatis,
ex quibus duas familiaribus suis adtribuerat,
unam ipse conscenderat, nactus turbidam tempestatem profectus est.

③項 Hunc conspicatae naves quae iussu Bruti consuetudine cotidiana ad portum excubabant,
sublatis ancoris sequi coeperunt.

④項 Ex his unum ipsius navigium contendit et fugere perseveravit
auxilioque tempestatis ex conspectu abiit,
duo perterrita concursu nostrarum navium sese in portum receperunt.

⑤項 Massilienses arma tormentaque ex oppido, ut est imperatum, proferunt,
naves ex portu navalibusque educunt,
pecuniam ex publico tradunt.

⑥項 Quibus rebus confectis
Caesar magis eos pro nomine et vetustate quam pro meritis in se civitatis conservans,
duas ibi legiones praesidio relinquit,
ceteras in Italiam mittit;
ipse ad urbem proficiscitur.


新着レスの表示


名前: E-mail(省略可)

※書き込む際の注意事項はこちら

※画像アップローダーはこちら

(画像を表示できるのは「画像リンクのサムネイル表示」がオンの掲示板に限ります)

掲示板管理者へ連絡 無料レンタル掲示板