①項 Caesar contione habita Cordubae
omnibus generatim gratias agit:
civibus Romanis, quod oppidum in sua potestate studuissent habere,
Hispanis, quod praesidia expulissent,
Gaditanis, quod conatus adversariorum infregissent seseque in libertatem vindicavissent,
tribunis militum centurionibusque, qui eo praesidii causa venerant, quod eorum consilia sua virtute confirmavissent.
②項 Pecunias, quas erant in publicum Varroni cives Romani polliciti, remittit;
bona restituit iis quos liberius locutos hanc poenam tulisse cognoverat.
③項 Tributis quibusdam publicis privatisque praemiis
reliquos in posterum bona spe complet
biduumque Cordubae commoratus Gades proficiscitur;
pecunias monimentaque quae ex fano Herculis conlata erant in privatam domum,
referri in templum iubet.
④項 Provinciae Q. Cassium praeficit;
huic IIII legiones adtribuit.
Ipse iis navibus quas M. Varro quasque Gaditani iussu Varronis fecerant,
Tarraconem paucis diebus pervenit.
Ibi totius fere citerioris provinciae legationes Caesaris adventum exspectabant.
⑤項 Eadem ratione privatim ac publice quibusdam civitatibus habitis honoribus
Tarracone discedit
pedibusque Narbonem atque inde Massiliam pervenit.
Ibi legem de dictatore latam
seseque dictatorem dictum a M. Lepido praetore cognoscit.