Mater Primi sum.
Veniam peto identidem quod filius modo hanc tabulam erexit vobisque
molestias praebuit.
Filius puer patrem amisit hacque calamitate percussus morosus factus
est. Verisimiliter ea de causa in schola infima et media ab aliis
perpetuo vexabatur. Usque ad hoc tempus neque amasiam neque amicum
umquam habuit et maxime sollicitabar, sed "Canali Secunda" cognita
paululum laetari coepit. "Hodie in tabula Stultus ille..." narrare
solet laetus inter cenam.
Vos oro ut filium benigne accipiatis. Nam si verum scire cupitis est
bonus puer. Spero haec vos in bonam partem accepturos.
Audi autem, Prime paulisper, quamvis quod dico non multum ad
tabulam pertineat.
Ivi quodam die ad tabernam Iosinoiam, ad Iosinoiam dico.
Sed erat maxima turba, neque potui sellam invenire.
Deinde circumspexi, vidique praeconium velo inscriptum: "pretium
centum quinquaginta denariis deminutum." Quod tam stultum, tam
inane mihi quidem videbatur.
Nolite venire ad Iosinoiam quam frequentare non soletis tantum
propter pretium centum quinquaginta denariis deminutum, fatui!
centum quinquaginta, dico, centum quinquaginta denariis!
Erant etiam parentes cum liberis. Vos vero quattuor una
vescimini apud Iosinoiam. Quam insipientes estis!
"Bene, pater ego mihi mandabo portionem maximam!" ais?
Neque oculis hoc conspicere sustineo.
Dabo, vobis dico, centum quinquaginta denarios, mihi trade
istam sellam!
Iosinoiam oportet esse locum tristiorem truculentioremque, ubi
nihil mirum erit si homines sellas contrarias occupantes incipiant
inter se rixari. Talis placet locus, ubi pugnae sicis et gladiis actae
sint solitae. Discedite pueri, discedite mulieres!
Tandem cum considere potui, qui proximus sedebat dixit "portionem
maximam cum iure multo" clamavit. Quod iram rursum suscitavit.
Portiones cum iure multo his diebus non in pretio sunt, fatue!
Qua de causa, quaeso, dicis "cum multo iure" tamque gloriose?
Rogare cupio, rene ipsa velis portionem comedere cum iure multo.
Cupio interrogare. Cupio paene per totam horam interrogare.
Nonne hoc tantum cupitis, "cum iure multo" dicere?
Si mihi licet scientissimo Iosinoiae dicere, inter Iosinoiae
scientissimos hoc recentissimo tempore in maximo pretio est
"portio magna cum foliis cepae multis et ovo." Hoc sibi mandat qui rem
cognitam habet.
"portio magna cum foliis cepae viridis multis et ovo" in se habet multa folia
cepae viridis, tamen minus carnis. Ita est. Deinde multum ovi. Quod
omnium optimum.
Quod tamen si mandas periclitaberis ne deinceps a ministro noteris.
Est res anceps, neque tironibus commendo.
Ergo tu, Prime, contentus potius esto ferculo cum bubula et pisce.